PL 66, col. 140
Prolegomena (Gregorius I), J. P. Migne
in animo perfectorum (quod silentio praetereundum
non est), quia cum laborem suum sine fructu esse
considerant, in locum alium ad laborem cum fructu
migrant. Unde ille quoque egregius praedicator qui
dissolvi cupit, et cum Christo esse, cui vivere Christus
est, et mori lucrum [(Phil. I, 23)] , qui passionum
certamina non solum ipse appetiit, sed ad toleranda
haec et alios accendit, Damasci persecutionem passus,
ut posset evadere, murum, funem, sportamque
quaesivit [(Act. IX)] , seque latenter deponi voluit. Nunquidnam
Paulum mortem dicimus timuisse, quam se
ipse pro amore Jesu testatur appetere [(II Cor. XI,
22)] ? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum
adesse conspiceret et gravem laborem, ad laborem
se alibi cum fructu servavit. Fortis etenim praeliator
Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum
quaesivit. Unde idem quoque venerabilis Benedictus,
si libenter audis, citius agnoscis, quia non tantos
ipse indociles deseruit, quantos in locis aliis a
morte animae suscitavit.
Petr. Ita esse ut doces, et manifesta ratio, et prolatum
congruum testimonium declarat. Sed quaeso
ut de vita tanti Patris ad narrationis ordinem redeas.
Gregor. Cum sanctus vir diu in eadem solitudine
virtutibus signisque succresceret, multi ab eo in
eodem loco ad omnipotentis Dei sunt servitium congregati:
ita ut illic duodecim monasteria cum omnipotentis
Jesu Christi Domini opitulatione construeret,
in quibus statutis Patribus duodenos monachos
deputavit; paucos vero secum retinuit, quos adhuc
in sua praesentia aptius erudiri judicavit. Coepere
etiam tunc ad eum Romanae urbis nobiles et religiosi
concurrere suosque ei filios omnipotenti Deo nutriendos
dare. Tunc quoque bonae spei suas soboles,
Equitius Maurus, Tertullus vero patricius Placidum
tradidit; e quibus Maurus junior cum bonis polleret
moribus, magistri adjutor coepit existere; Placidus
vero puerilis adhuc indolis gerebat annos.
CAPUT IV.
ΚΕΦΑΛ. Δ'. Περί τινος μοναχοῦ ἐῶντος τὴν μονὴν καὶ σχολάζοντος εἰς γηΐνας θεωρίας.