PL 67, col. 1153
Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne
amaritudo saeculi supervenerit, praevalere eam in
illo charitatis dulcedo non permittit, et sic ei vera
charitas insinuat dulcedinem omnium bonorum coelestium,
ut eum patienter faciat tolerare amaritudinem
terrenorum. Secunda causa est, quia tam levis
est sarcina charitatis, ut non premere, sed levare
consueverit; qui enim illam quomodo a Christo accepit,
cum ipsius adjutorio servare voluerit, nec pedibus
currendo, nec manibus operando fatigationem
sentire, nec in humeros suos aliquas graves sarcinas
portando poterit laborare: quia et quandiu se aliquibus
duris operibus pro amore charitatis exercet, dulcedo
amoris ipsius eum laborare non sinet, quia
quidquam [quidquid] non amanti grave est, amanti
suave ac lene est. Teneat ergo unusquisque bonam
voluntatem, et omnes homines sicut seipsum diligat,
et quod sibi ab aliis fieri optat, hoc aliis fieri velit,
pro bonis oret, ut a Domino custodiantur; pro mediocribus,
ut meliores fiant; pro malis, ut cito se
corrigant; et in omnibus peccatoribus vitia potius
quam ipsos homines odio habeat, et ad vicem bonorum
medicorum morbum oderit, non aegrotum. Nam
qui in peccatoribus vel quibuscunque inimicis suis
magis ipsos quam vitia eorum odio habet, aut in praesenti
eos desiderat puniri, aut in futuro aeterno incendio
concremari, quae res quam exsecranda et
abominabilis sit, evidenter sancta charitas vestra cognoscit.
Boni Christiani vero omnes inimicos suos
magis corrigi quam perire desiderant, et pro ineffabili
bonitate student nec illis nec aliis maledicere,
propter illud quod scriptum est: Neque maledici regnum
Dei possidebunt; nunquam jurare, quia scriptum
est: Vir multum jurans implebitur iniquitate,
et non discedet de domo illius plaga. Quod autem dicit
de domo illius non discedere plagam, non de domo
terrena, sed de anima intelligendum est, quae templum
est Dei. Studeat etiam nunquam mentiri, quia
scriptum est: Os quod mentitur occidit animam; et, perdes eos qui loquuntur mendacium.
Justitiam tenere
contendat propter illud: Beati qui custodiunt judicium
et faciunt justitiam omni tempore. Charitatem tenere
toto corde festinet, quia charitas angelos, [angelis]
facit consimiles. Haec omnia quae suggessi et
brevia sunt, ut possint memoriter retineri, et tam
suavia vel dulcia, vel debeant, Deo auxiliante, operibus
adimpleri. Ecce in his omnibus verae ac perfectae
charitatis operibus, sicut jam dictum est, nihil
aut manibus aut pedibus agitur, ut se aliquis per
impossibilitatem aut infirmitatem excusare conetur.
Cum enim et cupiditas omni amaritudine amarior, et
charitas omni dulcedine dulcior sit, quare durum et
asperum jugum avaritiae cum tantis periculis ac laboribus
homines portare volunt, ut dulce onus Christi
et suave jugum ipsius de cervicibus suis excutiant?
Contra ista quae charitati vestrae suggessi nullus quicunque
voluerit, similem poterit excusationem praetendere,
ut se dicat aliquis ea non posse perficere.
Non enim ei dicitur: Jejuna plus quam potes, vigila
plus quam praevales, nec hoc ei imponitur, ut a vino
vel a carnibus abstineat, si hoc infirmitas corporis
sui non tolerat; et si forte non praevalet esse perfectus,
non cogitur vendere omnia sua et dare pauperibus;
et si virgo non potest esse, non ad hoc
premitur ut uxorem non permittatur accipere. In his
enim omnibus quae ad corporis fatigationem pertinent,
nullus Christianorum invitus cogitur; sed qui
potest implere, Deo gratias agat; qui vero non potest
implere, charitatem veram teneat et in ipsa habeat
omnia, quia sine istis operibus quae supra commemorata
sunt, charitas sufficit sibi, illa vero bona
opera sine charitate prodesse omnino non poterunt.
Hoc totum ideo iterum atque iterum dico, fratres
charissimi, ut plenius possitis agnoscere quia nullus
se poterit excusare, quod Dei praecepta non possit
implere; quia quando se de illis in quibus corpus
laborat excusare tentaverit, ab illis quae in animi virtute
consistunt, et praecipue a charitate in qua continentur