PL 67, col. 1154

Appendix (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne

omnia bona, nihil poterit praetendere, quod
ea non possit Deo auxiliante perficere. Et ideo qui
veram charitatem noluerit retinere, non invenit
quod in veritate aliis, sed quod sibi debeat imputare.
Tenete ergo, fratres charissimi, dulce ac salubre vinculum
charitatis, sine qua dives pauper est, et cum
qua pauper dives est. Dives, si charitatem non habet,
quid habet? pauper, si charitatem habet, quid non
habet? Et quia, sicut dicit Joannes evangelista, charitas
Deus est, quid pauperi deesse poterit, si per
charitatem Deum habere meruerit? Et contra quid
diviti terrena facultas proderit, si Deum habere non
meruerit? Amate ergo et tenete charitatem, fratres
charissimi, sine qua nunquam ullus Deum videbit.
Nolite vobis sine charitate blandiri, etiamsi reliqua
bona opera perfeceritis; sed timete illud quod scriptum
est: Qui universam legem servaverit, offendit autem
in uno, factus est omnium reus, quod est hoc
unum, nisi vera et perfecta charitas, de qua iterum
Apostolus dixit: Omnis lex uno sermone impletur, Diliges

proximum tuum sicut teipsum. Nam in tantum
reliqua opera sine charitate nihil prosunt, ut libera
voce clamet Apostolus, Si distribuero in cibos pauperum
omnes facultates meas, et tradidero corpus meum
ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi
prodest. Et ideo quia ipsa est vera charitas quae omnes
homines diligit, qui se cognoscit vel unum hominem
odio habere, festinet amaritudinem fellis evomere,
ut dulcedinem in se charitatis mereatur excipere,
quia sine illa nec jejunia, nec vigiliae, nec orationes,
nec eleemosyna, nec fides atque virginitas ullum
hominem adjuvare possunt.
Et quia de charitate nos admonens Apostolus dixit: In charitate radicati et fundati,
et radix omnium bonorum
est charitas, evidentissime constat quod quomodo
quaelibet arbor pulchra et amoena et floribus
ac fructibus plena, si in ea radix viva non fuerit, omnis
ejus pulchritudo arescet: ita et quilibet Christianus
si reliqua bona opera tanquam in ramis se habere

monstraverit, et de ipsis sine charitate praesumens
radicem ipsius charitatis habere noluerit, sine
ullis fructibus sterilis remanebit. Vera enim charitas
in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat,
in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris,
in tentatione tutissima, inter veros fratres dulcissima,
inter falsos patientissima, inter insidias innocens,
inter iniquitates gemens, in veritate respirans,
casta in Susanna in virum, in Anna post virum, in
Maria propter virum, humilis in Petro ad obediendum,
libera in Paulo ad arguendum, huna [forte humana]
in Christianis ad confitendum, divina in Christo
ad ignoscendum. Vera enim charitas, fratres charissimi,
anima est omnium Scripturarum, prophetiae
virtus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae
pauperum, vita morientium. Hanc ergo fideliter retinete,
corde et tota animi virtute diligite, huic jugiter
adhaerete. Suavis enim est Dominus et omni dulcedine
dulcior; societas ipsius non habet amaritudinem,

conversatio ipsius non habet dolum. Si illam
volueritis ex integro corde tenere, et in hoc saeculo
vos faciet cum gaudio Dei praecepta perficere, et in
futuro ad praemia aeterna pervenire, quod ipse praestare
dignetur qui regnat in saecula.
EPISTOLA S. CAESARII AD QUOSDAM GERMANOS.
Vereor, venerabiles filii, ne, dum vobis pro conservanda
quiete vel pudicitia rustico imperitoque
sermone aliquid praesumo suggerere, apud illos qui
nesciunt quanta sit virtus charitatis, notam videar
praesumptionis incurrere. Ego enim licet et peccatorum
meorum sim conscius, et vestrae puritatis non
sim ignarus, praesumo tamen tepidus admonere
ferventes, lentus et negligens incitare currentes,
languidus sanis consilium dare, et in via remanens
ad aeternae patriae desiderium vos provocare; et quia
secundum sanctum votum vestrum frequentius vos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.