PL 67, col. 1168

Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne

soli praecipue laici: quibus et hi qui dicuntur episcopi
atque presbyteri et diaconi, et reliquus clerus,
et monachi, quidam errore, nonnulli avaritia, aliqui
ambitione, magis autem cuncti omni malo Christianorum
libertatem et fiduciam et sanum zelum
usque adeo abjecerunt, ut, quod ad ipsos attinet, nec
spem correctionis ultra reliquerint. Cum his vero
universa Christianorum virtus abscessit, dum quod
commune ac Domini Christi est nullus vere curat,
nec verbo dignum reputat: omnes autem iis quae sua
sunt [(Philip. II, 11)] , acrius quam vel aliquando student,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.