PL 67, col. 1169

Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne

et omnem spem super illos constituunt per
quos hac large frui sperant. Quod vero haec vera
sint, res ipsae testantur: omne siquidem vestigium
virtutis abscessit, omne autem nequitiae diluvium Romanam
rempublicam mersit. Haec igitur menti meae
proponens, abstinendum quidem ab hujusmodi abominationibus
judicavi, solis vero vacandum fletibus,
et incessanter divinam sustinendam sententiam, in
multos jam pridem frequenter ac fortiter desuper
fulminantem. Sed quid dicam, relinquendi mundum,
licet voluntate omnino festinus, infirmissimus tamen
virtute? solum mihi reliquum est de tuis orationibus
sperare. Revertar ergo ad quod mihi propositum
est. Haec et his similia me sollicite cogitante, zelus
quidem non quiescebat, ratio vero econtrario suggerebat:

Quid coarctaris, o homo, et tantummodo autumas
desperandum, inspiciens solum humanas impietates,
et obliviscens divinum nutum? Attende
illum qui saepe desperata iterum suscitat, qui mortua
toties vivificavit ut Dominus: qui enim pro impiis
mortuus est [(Rom. V, 6)]
, neque nunc habet universam
despicere creaturam. Et mundus quidem prodit
quod suum est, et quo vergit a proprio factore declinans;
misericors vero Dominus non despiciet propterea
magis demonstrare quod suum est. Tu interim
non occultes quod tibi commissum est aut decem
talenta [(Matth. XXV, 28)] , aut unam parvissimam
particulam; ne ille postea veniens, propriae pecuniae
requirat usuram. Deinde unde scis quia neque multi,
neque pauci, neque ullus, his quae dicuntur assentiet,

aut ad non cadendum aut ad remeandum ad fidem
Domini Christi? Quando vero et quod cunctorum deterius
suspicamur evenerit, nullum tu pertulisti dispendium:
quinimo et tanquam cuncta compleveris,
coronas excipies: integerrimus namque ac fortissimus,
quin potius misericordissimus judex, non a fine, sed a
voluntate et intentione judicat causas. Dum igitur
undique tibi omnino tacendi excusatio sit occlusa, et
ad non tacendum merces incaduca proponatur; si
tacueris, temetipsum prorsus poenae addices. Nec
Silentium loci et temporis commoditas, et commune
constitutum, et ab aliis rebus feriae nobiscum
interim, quod Deo favente dixerim, concurrerunt
simul: sicut igitur promisisti, quidquid vis, congrue
de his quae inter nos discrepant, interroga, custodita
scilicet a nobis omni patientia et bona conscientia.
Memor esto ad haec, quoniam pariter convenit
absque omni linguositate, et ipsas, prout possibile
est, verbis proferre res: me dicente, quia unus et
idem Filius Dei, filius hominis, Dominus noster Jesus
Christus, in duabus naturis agnoscitur; te vero, utcunque
placuerit.
Haereticus. Si duas naturas dicis esse Christum, et
non unam compositam; Christum vero genuit beatissima
Virgo: duas ergo naturas genuit. Vocabitur igitur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.