PL 67, col. 1170

Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne

enim accusationes iniqua gerentium sunt verendae;
Domino infinitae beatitudinis procuratrices ostensae
sunt: nec ea quae a prohibentibus te tibi inferuntur,
exsilia sive custodiae, variaeque afflictiones et diversae
angustiae, non enim gehennae terrori sunt paria.
Memento Christianum te esse atque diaconum, et
hoc, summae totius universitatis Ecclesiae. Si importabile
onus est ordinis, quare ullo modo aggressus
es dignitatem? Semel diaconus factus, ejus votis
obligatus es Deo: alioqui debuisti refutare prius, et
circa hujusmodi gradum cum adversario tenere pacem,
perquirens si tu cum decem millibus [(Luc. XIV
31)] , viginti adversarii millia evincere potuisses. Haec
et his similia, prout possum, conscribere me compellunt.
Tuae de reliquo erit orationis, si bona fuerit

dictio hominis, qui vix de rectitudine fidei sola praesumo;
non malevolentia, absit, sed quod certo meae
infirmitatis conscius sim. Intentio igitur mihi est, ea
quae saepius in collocutionibus, tam Constantinopoli
quam Alexandriae Aegypti, sive in Antinoo Thebaidis
et in adjacentibus locis, seu lecta, sive etiam dicta,
vel per me vel per alios, defendentes de fide definitionem
sanctae synodi Chalcedonensis, colligere, contraque
adversariorum quaestiones quas similiter comperi,
coaptare, ad consummationem duntaxat et
firmitatem vel ornatum sermonis adjicere quae oportet.
Ut vero quaestionum solutionumque sit distinctio,
propria per singula praenotatur ad ea quae
sunt dicta, persona: his quidem quae nostra sunt,
ORTHODOXI; his autem quae illorum, HAERETICI, sicut

se ipsae res habent, et procedente demonstrabitur
libro; servata duntaxat et circa hoc illa consuetudine,
quia non omnia quae a talibus dicuntur, talia sunt.
Etenim etiam ex his quae communiter confitemur
multoties inchoantes, ea quae sua sunt tentant
demonstrare. Ne vero iterum confundamus eadem
distinctione sermones, sed ut continue percurrat legentium
memoriam, duabus tantummodo personis
oppositiones discretae sunt.
DISPUTATIO.

ab his quas genuit naturis, Dei genitrix et hominis
genitrix: circa impiissimum Nestorium, qui
eo quod aequae virtutis putaret, duo nomina uni, id est
Dei genitricem et hominis genitricem, uni nomini,
id est Christi genitricem, non Dei genitricem vocare
Virginem magis praeelegit: amplius et diviso
nomine, Dei genitricem, et hominis genitricem Nestorius
dixit. At vero sanctae memoriae Cyrillus, Dei
genitricem solum. Dicentes igitur duas esse naturas
Christi competenter Nestoriani vocantur.
Rusticus. Consequenter vosmetipsos per cuncta
confunditis, nolentes Domini Christi naturas discernere:
te enim magis necesse est, Dei genitricem et
hominis genitricem dicere, ut interim de qualitate nihil
loquar ego sermonum. Si enim Christus una et composita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.