PL 67, col. 1171
Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne
est natura, haec vero natura ex Virgine nata est,
et haec ipsa Deus et homo est: igitur Deum et hominem
genuit Virgo, et Dei genitrix et hominis genitrix
nominatur? Si igitur ob hoc Nestorianos vocatis nos,
neque vos hoc nomine carebitis: non enim credimus
hanc, ut dicitis, compositam naturam Deum solum
vel certe purum nominare vos: eos enim qui sic Deum
dicunt Christum, ut non confiteantur et hominem,
hunc ipsum vestrae non arbitramini fidei. Sed nec
Dei naturam vos arbitror putare compositam.
Haeret. Nos Dei genitricem dicimus solum; propter
hoc enim maxime Nestorio beatissimus Cyrillus
instabat.
Rust. Quid igitur? ad auferendam hominis genitricis
vocem, voce hac beatus Cyrillus usus ostenditur,
an ad aliquid aliud? Dic igitur, ad unum demonstrandum
Filium Dominum Christum, unam personam,
unam substantiam.
Haeret. Ad unum demonstrandum Christum, Dominum,
Filium, unam personam, unam subsistentiam,
unam compositam naturam.
Rust. Igitur secundum te haec natura Deus est
solum, cujus causa Dei genitrix tantummodo nominetur?
Haeret. Non Deus tantum, sed Deus incarnatus.
Rust. Cur ergo et mater, non a Deo et carne nomen
accepit, quae ista generavit?
Haeret. Quia causa carnis Deus est, qui dum vellet
dispensare salutem nostram, sumpsit ut voluit, per
quod quae volebat impleret. Ergo et nativitas, et alia
miracula, et voces, et passio, et omnia, ut breviter
dicamus, Deo Verbo sunt reputanda per carnem, qui
propter ista est incarnatus.
Rust. Sic ergo Deo reputanda sunt, ut de humanitate
et alia modis omnibus denegentur, an de homine
quoque seu carne ista dicenda sunt?
Haeret. Solius Dei cuncta sunt reputanda, non eo
quod puro accesserint, sed ipsi incarnato.
Rust. Sed multi sanctorum Patrum ea quae humanitatis
sunt sive carnis non oportere ab ea separari
confessi sunt, sicut et in synodicis epistolis beatissimus
Cyrillus, et in paternis testimoniis sancta
synodus Ephesina, ad confirmandam suam rectam
fidem ipsis gestis inseruit, decernens ita quaedam,
quae carnis sunt, propter unitionem Dei Verbi personae
deputanda, ut tamen ea carnis propria fateamur.
Haeret. Da, si tamen potueris, testimonia consonantia
his quae ipse dixisti, salvis duntaxat, dum
tempus exegerit, his quae pro nostro dogmate proferemus.
Verumtamen prius, si potes, causas assigna
cur non Deo soli omnia per carnem dispensata deputentur,
sicut supra ostendimus.
Rust. Quia nec verum est, nec decet; imo insuper
nocet. Non est verum, quia nihil horum non incarnato
Deo, neque secundum quod Deus est tantummodo
accessisse, vel ipsi dicere praesumetis; non decet autem
Deum tanquam carnem Patre minorem, neque mortalem
neque ante Mariam non fuisse, neque initium existentiae