PL 67, col. 1172

Disputatio contra Acephalos (Rusticus diaconus), J. P. Migne

ab ipsa sumpsisse, neque per mortem duabus
partitum partibus Deum, id est, cum corpore,
quam anima separatim. Si enim cuncta quae carnis
sunt illi incarnato collidimus, vel quae adsunt, tanquam
sint, vel quae desunt, veluti non adsint, invenitur
Deus Verbum, nec aequalis, nec consubstantialis,
nec indifferens, nec coaeternus Patri, nec immutabilis
ante resurrectionem; sed ex substantia, et
ex substantia Virginis, quae altera est ab illa quae
Patris est. Invenietur vero et homo et caro praedicari,
et per haec quod caro sit incarnata, et inhumanatus
sit homo. Si vero et ea quae Verbi sunt, carnis esse
alterne dicamus, concluditur quia homo quidem consubstantialis
et aequalis est Deo et Patri; Deus autem
minor a Patre. Et ex his de caetero; quia Verbo

melior caro, et minus est Verbum carni propriae
comparatum; nec non, quia Pater major est carne,
Verbum, minus; Pater igitur multo major a Verbo
est, magis vero et ipsi angeli. Multa quoque similia
valens dicere, tuo intellectui derelinquo, incongruitatis,
quin potius impietatis, evidentissimae infinitam
multitudinem atque magnitudinem congregare.
Haeret. Ergo nihil quod carnis est, Dei est; neque
quod Dei est, carnis est! et ubi nobis abierunt quae
Scripturae divinae sunt? ubi illa quae sanctae synodi
Ephesinae, magis vero Nicaenae? ubi omnia pariter
celeberrimi Cyrilli conscripta?
Rust. Recordare, o optime, quia non dixi, nihil
omnino eorum quae Verbi sunt de carne dicere nos
debere; nec e converso, sed quia non debent omnia:

noli ergo inferre calumnias. Sed ad propositum revertamur.
Si igitur, ut ex his claret, quia inutilis et
noxius est omnium nominum indiscretus hic modus,
verumtamen et propriam paginam requirit. Si enim
non solum credendo, sed etiam confitendo salvamur;
sicut in corde sive animo est fides nostra, non verbis,
sed rebus et definitionibus insignita, sic etiam
procedere debet a labiis: nam quod aliter geritur,
fraus et simulatio; haec vero inevitabiliter noxia. Si
ergo modis omnibus sic Verbum sempiternum est sicut
Pater, impassibilisque idem Dei sermo, et invertibilis
sicut Pater, non voce tantum simile, sed eadem
voce simul et re ista dicantur. Invertibile enim
dicitur, quod aliter se habere non potest. At vero de
quo id impossibile, neque versus, neque passus est,

neque coepit: inevitabilis enim convictio, et mutari
res mutabiles, et pati passibiles: similiter ergo quod
quomodolibet patitur, secundum hoc est passibile;
et quod vertitur, vertibile; et quod moritur, mortale;
et quod augetur, crescibile; et omnia haec, nec
impassibilitatem, nec immutabilitatem de caetero
servant.
Haeret. Potes mihi haec ostendere ex sanctorum
Patrum confessionibus, et maxime a sanctis synodis,
id est, ea quae in Nicaea et quae in Epheso convenerunt,
et ab his quae celeberrimus Cyrillus conscripsit?
Rust. Plane quidem horum sunt demonstrationes.
Si vero et hoc vis, post pauca et istud fiet; interim,
de prima quaestione adhuc dicenda sunt pauca. Si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.