PL 67, col. 534

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

haec quidem dicta sint ad satisfactionem eorum qui
cum eam necessitatem ignorent, etiam ea quae dicuntur
minus vigilanter attendunt. Intelligentiores
autem profecto cognoscent, quid et defensioni praesentis
causae proficiat defensio fidei, quae mihi cum
tua pietate communis est. Si enim probavero eam
recte ac prudenter Nestorianis Eutychianisque resistere,
quam supra jam docuimus magnae synodi
Chalcedonensis definitionibus convenire, nimis absurdum
videbitur ut Nestoriana credatur epistola
quam illa synodus approbavit, quae ipsis suis definitionibus
Nestorianorum fallaciae tam solerter occurrit.
Deinde cum propter haec eam, vel in sententia
super epistola Ibae prolata, vel in caeteris hinc atque
inde Nestoriani et Eutychiani calumnientur, omnis

eorum vana fiet intentio, et frustra se laborare cognoscent,
si cum fidem nostram asserimus, illi decreta
ipsius synodi viderint confirmari, pro quibus
infirmandis fallaci et longo circuitu auctoritatem
ejus in aliis auferre conantur. Quoniam igitur cum
defensori, tum etiam causae defensioni, propositus
ordo conducit, tria quae superius commemorata sunt
breviter in hoc volumine defendemus. Quid enim
nos contra calumniantes Eutychianos manifestius
probat a fallacia Nestorianorum penitus alienos,
quam si duo haec asseramus, id est, unum de Trinitate
pro nobis crucifixum, et beatam Mariam recte
vocari et vere et proprie matrem Dei? Vel quid nos
item contra calumniantes Nestorianos ab Eutychianorum
discordia longius abesse demonstret, quam

ut illud quoque tertium astruamus, quia idem Dominus
noster Jesus Christus in duabus naturis, hoc
est in divinitate atque humanitate perfectus est?
CAPUT III. Quod unus de Trinitate passus contra Nestorianos aptius dicatur, quam una de Trinitate persona. Personarum nomen in Trinitate Sabellii causa usurpari coeptum; et de baptismo in nomine Domini Jesu.
Sane tacendum non arbitror quod sint etiam catholici
qui, sicut credimus, nescientes hoc ante
memorata synodo confirmatum, superflue contra de
verbo contendant: quia videtur eis quod dici non
debeat unum de Trinitate pro nobis crucifixum, sed
potius unam de Trinitate personam. Hos ergo tanquam
propinquos prius nobis sociare debemus, ut

ipsi quoque nobiscum hanc confessionem teneant,
in qua non potest, sicut plerisque videtur, Nestorianorum
dolus abscondi: ne cum inaniter de verbo
contendunt, rei controversiam minus examinate definiant.
Nam cum Dominum nostrum Jesum Christum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.