PL 67, col. 535
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
sic perhibeant unam esse de Trinitate personam,
ut et Dei subsistentiam unam esse non denegent,
quae naturarum adunatione, id est divinitatis et
humanitatis, existat; eumdem esse dicentes Deum
quem hominem, nec aliter Deum, aliter hominem,
sed et hoc et illud similiter, id est naturaliter, de
verbo contendere mihi videntur. Siquidem hoc etiam
suo sermone demonstrant. Si enim dicamus, inquit,
unum de Trinitate pro nobis crucifixum, si quis interroget
quid unum dicamus, non possumus respondere
Deum aut Filium, quia non tres sunt in Trinitate
dii vel filii, ex quibus unus crucifixus dicatur:
et ideo recte dicimus unam de Trinitate crucifixam
esse personam, quoniam tres sunt in Trinitate personae,
ex quibus una crucifixa dicatur. At haec non
generalis est loquendi regula, sed quaedam privata
lex, quam sibi sua contentione fecerunt. Nam in
tantum necesse non est tres intelligi deos aut filios,
si unus de Trinitate crucifixus dicatur; ut ita in Genesi
scriberetur: Ecce factus est Adam unus ex
nobis [(Gen. III, 22)]
. Quod utique non ex solius persona
Patris, neque ex solius Filii, vel Spiritus sancti,
dictum accipitur; sed tota ipsa Trinitas, id est Pater,
et Filius, et Spiritus sanctus, illic inducitur loqui;
ideo pluraliter ex nobis dictum est. Cur igitur
non ibi Scriptura dicit, Ecce factus est Adam una
persona ex nostris personis, sed potius, Ecce
factus est Adam unus ex nobis? Nunquid unus
Deus ex nobis, quasi ex tribus? aut unus Pater
ex nobis, quasi ex tribus patribus? aut unus
Filius, vel Spiritus sanctus ex nobis, quasi
ex tribus filiis, vel spiritibus sanctis? Quis
hoc vel insanus dixit? Nullus autem de Trinitate
melius loqui potest, quam ipsa de se locuta
est Trinitas. Non ergo sequitur ut, cum dicitur unus
de Trinitate Dominus Jesus Christus, unus Deus, aut
unus Filius subaudiatur ex tribus diis aut filiis. Tres
tamen sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ex
quibus unus recte dicitur Dominus Jesus Christus.
Nam et Joannes apostolus in Epistola sua de Patre
et Filio et Spiritu sancto sic dicit: Tres sunt qui testimonium
dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis, et
hi tres unum sunt [(I Joan. V, 7)]
: in spiritu significans
Patrem, sicut Dominus mulieri Samaritanae secundum
ipsius Joannis Evangelium loquitur, dicens; Crede mihi, quia veniet hora quando neque in monte
hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Vos
adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus:
quia salus ex Judaeis est. Sed venit hora, et nunc est,
quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et
veritate: nam et Pater tales quaerit qui adorent eum.
Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu
et veritate oportet adorare
[(Joan. IV, 21)]
. In aqua vero
Spiritum sanctum significans, sicut in eodem suo