PL 67, col. 539

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

approbatum, convenienter ipsa quoque firmavit.
Et ideo hanc religiosam et necessariam vocem
suscipientes qui de verbo superflue contendebant, ita
jam nobiscum Nestorianos urgere debent ac premere,
ut non tantum unam ex Trinitate personam
dicant, quod illi male, sicut jam diximus, interpretantur;
sed etiam unum ex Trinitate passum, quod
nulla fraude possint eludere. Quibus Nestorianis hoc
modo gravius insistimus, si eis dicamus: Certum est
accipere vos nobiscum quia Trinitatem, quae unus
Deus est, significavit Apostolus dicens: O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia
sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus!
Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius
ejus fuit? aut quis prius dedit illi, et retribuetur

ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia: ipsi gloria in saecula [(Rom. XI, 33)]
. Ex ipso
dicens, ex Patre; per ipsum vero, per Filium, sicut
alibi dicit: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo
omnia, et nos in illo; et unus Dominus Jesus Christus,
per quem omnia, et nos per ipsum [(I Cor. VIII,
6)]
. In ipso vero, in Spiritu sancto: de quo Salomon
ait: Quoniam spiritus Dei replevit orbem terrarum, et
hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis [(Sap.
I, 7)]
; nec aliud est in ipso esse omnia, nisi ab ipso
omnia contineri. Quae cum ita sint, quomodo non
unus ex hac Trinitate est Dominus Jesus Christus,
cum, sicut ostendimus, idem dicat Apostolus: Unus
Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per
ipsum? Item cum ipse Dominus Jesus Christus, hanc
Trinitatem nobis insinuans, in Evangelio discipulis

suis dixerit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes
eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [(Matth.
XXVIII, 19)]
; quomodo Petrus apostolus Judaeos exhortans
diceret: Poenitentiam agite, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem
peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti [(Act. II, 38)]
?
aut quod simul in eisdem Actis
apostolorum legitur [(Cap. XIX)] , quidam discipuli,
quos ejus coapostolus Paulus Ephesi reperit baptismo
tantum Joannis imbutos, ab eo admoniti baptizarentur
in nomine Domini Jesu, si non unus esset
ex Trinitate, in qua tantum baptizari praeceptum
est, Dominus Jesus Christus? Quod autem in nomine
Domini Jesu hi quos memoravimus baptizati narrantur,
non eo credendum arbitror, quia non in nomine

Patris et Filii et Spiritus sancti baptizati sunt,
ut etiam in ipsis servaretur verbis a Domino constituta
forma baptismi; sed quia hoc erat insinuandum
quod baptismo novo fuerint baptizati, sufficere judicatum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.