PL 67, col. 540
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
est ad discretionem ipsius novi baptismi solum
nomen Domini Jesu memorare, quod neque in
baptismo Joannis, neque in aliis baptismis Judaici
ritus interserebatur. Caeterum illis sacratis verbis, id
est, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, baptizati
mihi videntur. Nec mendaciter dictum, quod
absit, existimo: Baptizetur unusquisque vestrum in
nomine Jesu Christi, aut quia baptizati sunt quidam
in nomine Domini Jesu: quoniam certissime in nomine
Jesu baptizabant apostoli, etsi non in solius
Domini Jesu, id est Filii, nomine baptizabant, verum
etiam in Patris et Spiritus sancti. Ac per hoc
arbitror quod, cum baptisma celebraretur, in ipsis
quoque sacratis verbis servabatur illa forma baptismi;
in narratione vero sufficiebat, ad discretionem
aliorum baptismatum, solius Domini Jesu facere
mentionem. Propterea vero credo quod de omnium
trium personarum commemoratione, Domini Jesu
nomen ad insinuandum novum baptismum magis assumptum
est, quoniam ipsi consepelimur per baptismum
in mortem. Verumtamen non diceretur, nisi,
ut jam asseruimus, unus esset ex Trinitate Dominus
Jesus Christus. His igitur atque aliis quamplurimis
informatus, priusquam hoc a magna synodo
Chalcedonensi appobatum esse cognoscerem, unum
de Trinitate credidi Dominum Jesum Christum: qui
Deus ex Deo natus ante saecula, idem in plenitudine
temporum homo sit natus ex Virgine; et qui Patris
existens unigenitus, factus sit unigenitus matris; ut
geminae gigas substantiae, sicut intellexit et cantavit
Ambrosius, utriusque verae nativitatis proprietate
credatur, sitque consubstantialis Patri secundum divinitatem,
et consubstantialis matri secundum humanitatem:
et sicut ideo consubstantialis Patri creditur,
quia proprius ejus et verus est Filius, sic
etiam matri propterea consubstantialis credatur,
quia proprius etiam ejus et verus est filius.
CAPUT IV. Quod beata Maria vere ac proprie sit mater Dei, contra quosdam catholicos et contra Nestorianos. Examinantur Hilarii, Augustini et Leporii presbyteri testimonia.
Veri autem et proprii filii quis nisi absurdissimus
neget vere et proprie esse matrem? quod aeque monstravimus
magnae synodi Chalcedonensis sententiae
convenire, et nos secundo partitionis loco promisimus
asserturos. Insinuandum vero est quod hanc
quoque confessionem qua beatam Mariam vere et
proprie dicimus matrem Dei, quidam etiam communicantes