PL 67, col. 542
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
utrum vere et proprie, an nuncupative et perfunctorie.
Quod si dicunt non esse consequens ut, si
vere et proprie non sit, nuncupative et perfunctorie
sit mater Dei, ipsi dicant modum quo contra nos
praedicanda sit mater Dei. Omnis enim qui alterius
praedicationi repugnat, dicere debet aliquid quod aut
contrarium ei sit aut diversum. Sicut Arianis dicentibus
quod minor Patre sit Filius, contra nos dicimus
quod aequalis ei sit; sicut Manichaeis dicentibus
quod phantastica, id est falsa caro fuerit ejusdem
Filii Dei, contra nos dicimus quod in vera carne homo
fuerit factus: atque ita et illi vicissim, impugnantes
quod verum est atque catholicum, affirmant aliquid
suum. Nec quisquam aliter doctrinae resistit alterius,
nisi contra aliquid dicat: cum vero aliquid contradixerit,
tum demum si acceptabilis sit illa contradictio,
disquiritur. Horum vero qui nos prohibent dicere
vere et proprie matrem Dei Mariam, nec dicunt
secundum quem modum dicenda sit mater Dei, non
est quaerendum si acceptabilis sit contradictio. Nam
qui contra nihil dicunt, quomodo vel dicere videantur?
Et ideo non tam laboriosum studio nostro est
eorum absurditati resistere, quam existimationi periculosum,
ne videamur superflue non contradicentibus
respondere. Quamvis autem negantes hoc nostrum
quod dicimus, vere et proprie esse matrem Dei Mariam,
nihil hactenus affirmaverint suum, interrogandi
sunt tamen utrum, quod necessario sequitur,
vel negare audeant quod nos prohibent confiteri, ut
addita negatione dicant eam non vere et proprie matrem
Dei. Et jam non dicam aures catholicorum, sed
frons illorum ferat, si potest, hanc profanam et detestabilem
vocem. Si autem non audent dicere, Non
vere et proprie mater est Dei, cur nos prohibent confiteri
quod negare non audent? Cognoscant igitur
cum sancta synodo, cujus se profitentur decreta suscipere,
quod propterea beata illa Virgo secundum
veritatem mater dicta sit Dei, quoniam carnem ex se
omnium Domino ministravit, et non se dicant Eutychianis
repugnare, negantes vere et proprie matrem
Dei Mariam, cum potius eis nescii favere monstrentur,
resistendo sententiae synodi Chalcedonensis, in
qua damnati sunt, et negando quod eorum est vanitati
contrarium. Illud etiam caveant Nestorianorum
experti perfidiam, quibus pro hac quoque confessione
jam respondere debemus, ne quasi pro naturarum
discretione dicentes quod non homo Christus Jesus,
sed Deus Verbum proprius et verus sit Filius Dei;
aut quod non Deus Verbum, sed homo Christus Jesus
proprius et verus sit filius hominis; videantur et ipsi
non eumdem credere Deum Verbum quem hominem,
sed alteram personam Dei, alteram hominis arbitrari.