PL 67, col. 543

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

Porro si idem est Deus qui homo, et idem homo qui
Deus; tam recte dicitur Deus Verbum proprius et
verus filius hominis, quam recte dicitur idem ipse
mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, proprius
et verus Filius Dei: nec ulla confusio naturarum
ex hoc inducitur, sed personae unitas intimatur.
Neque enim confusionem naturarum Joannes inducebat
apostolus dicens: Scimus quoniam Filius Dei
venit, et dedit intellectum, ut sciamus quod est verus,
et sumus in vero Filio ejus Jesu Christo [(Joan. V, 20)]
;
vel Paulus cum diceret: Si Deus pro nobis, quis
contra nos? qui etiam Filio proprio non pepercit, sed
pro nobis omnibus tradidit illum [(Rom. VIII, 31)]
. Si
autem Joannes Christum, id est unctum, verum Dei
Filium dicit, quem et venisse testatur; venire autem

et ungi, quantum ad naturarum discretionem spectat,
humanitati potius quam deitati conveniunt; et si Paulus
quem proprium Dei vocat Filium, ipsi Patrem
non pepercisse docet, sed eum pro nobis omnibus
tradidisse, et omnia ei donasse; quae similiter, cum
de naturis agitur distinguendis, deitati non possunt
attribui; et neuter horum talia praedicans creditur
confudisse naturas, sed unitatem magis expressisse
personae: respondeant Nestoriani, quomodo non eadem
personalis unitatis ratio, sine ulla naturarum
confusione, de nobis flagitat, ut vere et proprie dicamus
filium hominis Deum Verbum, et beatam Virginem
vere et proprie matrem Dei. Nam et ille centurio,
qui corpus Domini gloriae crucifixi servabat, cum
exspirante mundi Creatore, mundi videret elementa

turbari, Filium Dei eum verum esse cognovit; ait
enim: Vere Filius Dei erat iste [(Matth. XXVII, 55)]
.
Cujus verbi fidem beatus facit Hilarius, ita dicens [(Lib. III de Trinitate)] :
« Qui cruci affixerant, vere
Dei Filium confitentur; praedicationi consentit effectus.
Dominus dixerat: Clarifica Filium tuum [(Joan.
XVII, 1)]
. Non solum nomine contestatus est Filium,
sed et proprietate qua dicitur tuum. Multi enim nos
filii Dei, sed non talis hic Filius est. Hic enim et proprius
et verus est Filius, origine non adoptione, veritate
non nuncupatione, nativitate non creatione.
Ergo post clarificationem ejus veritatem confessio
secuta est. Nam verum Dei Filium centurio confitetur,
ne quis credentium ambigeret quod unus persequentium
non negasset. » Si igitur, Hilario quoque, doctissimo

antistite et fortissimo confessore, secundum
doctrinam apostolicam testante, proprius et verus
est Filius Dei qui crucifixus est, non est dubium quin
etiam Deus vere et proprie Pater sit crucifixi Filii.
Quae cum ita sint, quemadmodum nihil ex hoc metuendum
est, ne cum dicitur Deus vere et proprie
Pater Filii crucifixi, sequi videatur quod illa humanitas
a Verbo Dei suscepta et crucifixa in deitatem
conversa sit, et natura humana, quae composita est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.