PL 67, col. 547
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
carnem credidit factum. Plus est autem dicere Altissimum
hominem factum, quam tribuere quae sunt hominis
Altissimo; et plus est dicere, Verbum caro factum
est, quam tribuere quae carnis sunt Deo Verbo.
Cum itaque Spiritus Dei, ad commendandam nobis
in hoc mysterio adunationem divinae humanaeque naturae,
hoc quod est amplius dicere congruentius et
utilius judicavit, quia Altissimus homo factus est, et,
Verbum caro factum est: cur quisquam metuat hac
auctoritate fundatus, sine praejudicio utriusque naturae,
ea quae sunt humanitatis Altissimo, et quae sunt
carnis Verbo tribuere, propter sacramentum ac dispensationem
incarnationis suae? De quo Deo Verbo loquens
idem Joannes in Epistola sua, ei quae carnis
sunt deputare non dubitat, ut pote quem carne factum
in suo Evangelio praedicavit. Nam sicut ibi sermonem
inde exorsus est dicens: In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum [(Joan. I, 1)]
. Et infra: Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis: ita et in Epistola sua inde similiter
coepit: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod
vidimus oculis nostris, quod inspeximus, et manus nostrae
contrectaverunt de Verbo vitae, et vita palam facta
est, et vidimus et testamur, et nuntiamus vobis vitam
aeternam, quae erat apud Patrem, et palam facta
est nobis [(I Joan. I)]
. Annuntians itaque nobis de
Verbo vitae, quod erat ab initio, nec in his quae memoravimus
susceptae ab eo carnis nomen interserens,
de ipso Verbo dicit, quod oculis suis illum inspexerit,
et manibus contrectaverit, non dubitans quae sunt
carnis incarnato Verbo tribuere. Quid ergo Nestoriani,
quasi cautiores et diligentiores ipso Joanne apostolo,
imo ipso Deo Verbo, qui sic de se in Joanne
loquebatur apostolo, refugiunt quae sunt humanitatis
Deo tribuere, et beatam Mariam dicere vere et proprie
matrem Dei; quam non refugiunt dicere vere et
proprie hominis matrem, nisi quia non eumdem credentes
esse Deum, quem hominem, duos nobis filios,
licet non verbis, rebus tamen volunt inducere?
Nos autem scientes Apostolum dixisse: Optabam
enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus
meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt
Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamenta,
et legislatio, et altura, et promissa: quorum
patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui
est super omnia Deus benedictus in saecula [(Rom. IX,
3)]
; non alterum Christum putamus, et alterum
super omnia Deum; sed eumdem Christum credentes
super omnia Deum, ejus matrem beatam Mariam
Virginem vere et proprie dicimus matrem Dei.
CAPUT V. Quod Christi duae sint naturae, non una composita, contra Eutychianos et Semieutychianos. De Julio papa, et de Cyrillo Alexandrino, quorum scripta objiciunt adversarii.