PL 67, col. 548

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

Haec adversus Nestorianorum perfidiam dixisse sufficiat,
quae nos, sicut arbitror, a calumniis Eutychianorum
satis superque defendunt; qui cum refelluntur
a catholicis, Nestorianorum eis crimen affigunt.
Et ideo jam illud tertium praedictis Eutychianis contrarium
rectum esse monstremus, quod Dominum nostrum
Jesum Christum confitemur in duabus naturis,
id est in divinitate atque in humanitate perfectum.
Quo Nestorianorum quoque calumnias evertemus,
qui nos putant ad confusionem duarum Christi naturarum

dicere quod unus ex Trinitate sit Dominus Jesus
Christus, et vere et proprie mater Dei Maria.
Christum igitur Filium Dei, quemadmodum dictum
est, in duabus praedicamus esse naturis. Nec dici patimur
unam ejus ex divinitate et humanitate compositam
esse naturam, ne Patri, cujus simplex natura
est, consubstantialis non sit; et sicut alterius est personae,
quam Pater, ita etiam alterius, id est diversae,
dicatur esse naturae. Verum neque nobis erit consubstantialis,
nisi ejus duae naturae sint: ut scilicet
altera sit in qua consubstantialis est Patri, altera vero
in qua consubstantialis est nobis. At huic evidentissimae
rationi bruta Eutychianorum contentio refragatur,
affirmans Dei Verbi unitatem incommutabiliter
simplicem cum suscepta humanitate in unam

componi potuisse naturam. Quorum Eutychianorum
duae sunt partes: una, quae per totum sequitur Eutychis
principis sui sententiam; alia vero, quae in quibusdam
ab eo dissentiens, per superbiam tamen dedignatur
ad Ecclesiam poenitendo reverti, ut de ipsis
dictum videatur in psalmis: Discissi sunt, nec compuncti
sunt [(Psal. XXXIV, 17)]
. Nam quia contentiosa
vanitate praesumpserunt longe diversa, id est creatricem
naturam creatamque confundere, traditi figmentis
et erroribus cordis sui, quamvis ex eodem
coenoso fonte manantes, juste meritoque discissi
sunt. Sed illi qui licet, ut diximus, recedentes in quibusdam
ab ipsius Eutychis auctoris et capitis sui
sententia, sequi tamen dedignantur Ecclesiae catholicae
doctrinam, cujus caput est Christus in duabus

naturis, id est in divinitate atque humanitate, perfectus,
tanquam sine capite remanentes, Acephali
vocantur a Graecis, quos significantius nos Semieutychianos
possumus appellare. Hi ergo scissorum
Eutychianorum schismatici dicunt quoniam, si et una

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.