PL 67, col. 550

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

passiones. « Quasi Deus loquitur quae sunt divina,
quia Verbum est; quasi homo dicit quae sunt humana,
quia in mea substantia loquebatur, etc. » Audiunt
haec Ambrosii verba recitata in Ephesina synodo (Actione 1):
cognoscunt ex his condemnatum esse
Nestorium, quibus dicitur: Servemus distinctionem
divinitatis et carnis, et quod licet unus, tamen in
utroque loquitur Dei Filius, hoc est in utraque natura
divinitatis et carnis: unde secutus adjecit, quia in
eodem utraque natura est. Et non erubescunt aperte
mentiri quod ejusdem synodi statuta custodiant,
negantes Christum in duabus esse naturis, et confingentes
quod una potius natura facta sit ex duabus.
Verum advertant quid etiam ex dictis beati Gregorii
Nazianzeni prolatum ibi fuerit contra ipsius dogma

Nestorii [(Epist. 1 ad Cledonium)] : « Si quis introducit
duos filios, unum quidem ex Deo Patre, alterum autem
ex matre, et non unum et eumdem, adoptione
fraudabitur quae promissa est recte credentibus. Naturae
etenim duae, Deus et homo, quemadmodum et
anima et corpus, non autem filii duo; neque enim
hic duo homines, licet sic Paulus [(II Cor. IV, 16)] quod
interius est hominis et exterius appellaverit. Et ut
breviter dicatur, aliud quidem et aliud ex quibus
salvator est; et licet non id sit invisibile quod visibile,
et tempore carens quod sub tempore; non
tamen alius et alius: absit. Ambo etenim unum
temperamentum, Deo quidem incarnato, homine autem
deificato, vel quomodo quis nominare potuerit.
Dico autem aliud et aliud. Aliter autem in Trinitate

est. Ibi etenim alius et alius est ut non subsistentias
confundamus; non aliud et aliud, unum etenim tria
et idem divinitate. » Cum igitur et hic audiant,
quia naturae duae sunt Deus et homo, nec ut isti volunt
una dicatur ex utraque composita; cumque
simul advertant, quia sicut in Trinitate alius est
Pater, et alius est Filius, et alius Spiritus sanctus,
et haec tria nomina non unius personae, quamvis
unius naturae sint, ita etiam in Christo non una sit
natura, quamvis una persona sit: quomodo Eutychiani,
si Gregorio credunt vel potius Ephesinae synodo,
non vident quod ejusdem profanationis sit, si una
dicatur Christi esse natura, cujus profanationis est
si una dicatur Patris et Filii et Spiritus sancti esse
persona? Utrumque simile esse praedicta synodus,

teste Gregorio, demonstravit. Quid autem illos contra
haec evidentissima Patrum testimonia juvare poterit,
quod in assertionem vanissimi sui erroris dicunt,
Julium Romanum episcopum nescio ubi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.