PL 67, col. 551

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

rescripsisse quod una sit Christi natura? cum in
eadem sancta synodo Ephesina, hoc solum ipsius
beati Julii contra Nestorium recitatum fuerit ex epistola
ad Prosdocium, in qua ait (Actione 1): « Praedicatur
vero ad supplementum fidei et incarnatus ex
Maria Virgine Filius, et habitans in hominibus, non
in homine operatus, hoc enim in prophetis fuerat et
apostolis: perfectus Deus in carne, et homo perfectus
in spiritu; non duo filii, unus quidem proprius
Filius assumens hominem, alter vero mortalis susceptus
a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus
Deus in terra. » Non aliud, praeter hanc ad Prosdocium
epistolam, ex dictis beati Julii in illa synodo
prolatum est, si qua forsitan alia scripsit, neque ex
hac epistola aliquid amplius. Cur igitur non illud

potius, quod de una Christi natura isti circumferunt
tanquam ab ipso beato Julio scriptum, vel quaeque
similia, quae scripsisse autumant alios venerabiles
Patres, in synodo recitata sunt contra Nestorium?
Nam ipsa magis ejus dogmati contraria viderentur.
Quid enim jam controversiae remansisset, quod una
esset illius Dei hominis subsistentia, sive persona, si
probarentur Patres quod etiam unam praedicaverint
ejus esse naturam? Igitur ut omnis auferatur quaestio,
si non postea epistola illa confecta est, aut beati Julii
eam non esse, sicut magis credendum est, synodus
indicavit; aut etiam et si ejus esse credidit, quod
ego non dico, ut aliam magis quam ipsam ejusdem
sancti Julii contra Nestorium proferret, non ex eo
quod incaute dictum est contrarium errorem judicavit

esse vincendum. Hoc autem et adversus caetera,
quae ex nomine aliorum antiquorum Ephesinae synodi
Patrum, vel falsa, vel male intellecta ventilant, nos
respondere cognoscant: quoniam si vera fuerant,
aut sicut ipsi volunt intelligenda, eis protinus Ephesina
synodus Nestorium refutaret. Nihil igitur habent
quod de magno Chalcedonensi concilio Eutychiani
vel Semieutychiani querantur, quoniam Christum in
duabus esse naturis, secundum prioris Ephesinae synodi,
quam nobiscum suscipiunt, statuta firmavit.
Sed nec ex dictis beati Cyrilli, quae alia, sicut credendum
est, intentione prolata simul male intelligunt,
contra horum evidentiam merito possunt objicere:
quoniam vel si ab his testimoniis Patrum quae
in Ephesina synodo firmata sunt dissonare creduntur,
non possunt praeferri sive conferri decretis synodalibus,

quae suscepit universalis Ecclesia. Huc accedit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.