PL 67, col. 552

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

quia ipsius Ephesinae synodi primus fuit idem beatus
Cyrillus, qui non temere credendus est sibi exstitisse
contrarius. Quod si etiam fuisset, non in eo sequendus
erat, quod privatim singulis, ut ei visum est,
dixisse, sed potius quod cum tractatu ac deliberatione
synodi docuisse communiter probaretur. Nam et
cum sanctus Joannes Antiochenus et caeteri orientales
atque aliarum provinciarum episcopi, praedictum beatum
Cyrillum putarent, sicut nunc Eutychiani putant,
unius Christum praedicare naturae, et ob hoc eum
licet probabili zelo fidei, tamen improbe judicarent
haereticum: omnipotens Deus, cujus sapiens et mirabilis
bonitas humanae ignorantiae malum potest in
usum doctrinae convertere, talem dedit exitum causae,
ut illa orientalium aliarumque provinciarum antistitum

falsa de beato Cyrillo suspicio nihil nobis
relinqueret suspicandum. Cum enim postea redintegrandae
pacis Ecclesiarum cura succederet, quoniam
de hac suspicione non leve fuerat schisma commotum,
memorati Orientales per venerabilem Paulum
Emesenum episcopum ab eodem beato Cyrillo expetiverunt,
ut si vellet omne scandalum omnemque
offensionem de medio submoveri, unum Deum atque
hominem Christum in duabus naturis evidentissime
fateretur. Quod et ille gratanter amplexus atque
confessus est, quippe qui sibi conscius erat non se
aliter et antea credidisse. Atque ita Deus omnipotens,
non solum Orientalium et aliorum Patrum, atque
ipsius beati Cyrilli rectam fidem manifestam omnibus
fecit, quia nec illi quidquam expetiverunt indignum,

nec ille quod expetitum est denegavit, verum etiam
contra futuros Eutychianos multo promptiorem multoque
evidentiorem reddidit doctrinae catholicae veritatem.
Tantum vero contra hunc errorem quo Christus
dicitur unius esse naturae, eorumdem Patrum orientalium
sollicitudo ac diligentia vigilavit, ut in epistola
quam ei miserunt, ipsius rectae confessionis quam ab
illo exspectabant verba conscriberent, et praefato
Paulo commendarent episcopo, ut ea beatus Cyrillus
in suam transferens epistolam eis rescriberet, ne quid
remaneret ambiguum, unde quandoque rursus quaestio
nasceretur. Quod etiam ille, sicut jam diximus,
optato suscipiens, seque non aliter et antea credidisse
testatus, sic eidem sancto Joanni Antiocheno rescripsit:
« Quoniam vero superflua et importuna Ecclesiarum

divisio facta est, nunc maxime satisfactum est
nobis, domino meo reverentissimo Paulo chartam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.