PL 67, col. 610
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
elegit consultissime, et admodum mirabili pietate,
cathedram episcopatus sui relinquere; quam ut per
ejus defensionem unica Christi divideretur haereditas.
Sed vae mundo a scandalis, per quae Joannes pro
talibus meritis, Judas, Jechonias, ac profanus dicitur,
et Eudoxio Ariano episcopo comparatur. Quale
porro illud est, quod beatus Atticus nomen decessoris
sui Joannis, non in ordine laicorum, sed in episcoporum,
quasi contra regulas sanctorum Patrum
qui in Nicaea convenerant, taxasse culpatur? Et hinc
asseritur inter laicos eum ascribere debuisse, quod
non liceat ab ecclesiasticis muris exclusum in ordine
habere pontificum; neque Judae traditoris nomen in
apostolorum choro introducere, sive Jechoniam cum
David et Samuel et prophetis connumerare. Quasi
vero, si Joannes ab ecclesiasticis muris esset exclusus,
et Judas atque Jechonias habendus, ipsorum
Patrum regulis conveniret ut taxaretur vel in ordine
laicorum. Quia vero non negatur Joannes quocunque
ordine in sacris diptychis interim debuisse taxari,
sufficienter et ipsius criminatoris sui testimonio probatur
quod nec ab ecclesiasticis muris exclusus, nec
Judas vel Jechonias dici debuerit, et profanus. Cum
autem, sicut diximus, isti nimii dilectores, et ultra
modum Cyrilli sequaces, non sequantur ejus exemplum
in causa Constantinopolitani Joannis, quomodo
in condiscipulo ejus Theodoro Cyrillum secuti existimentur?
Intelligis igitur, Auguste, quod Ecclesiae
conturbatores evidentissimam conniventiam suam,
quam Eutychianis contra sanctum concilium praestant,
nequidquam exemplo beati Cyrilli obumbrare
nitantur. Nam cum ille Joannem dicat profanum et
ab ecclesiasticis muris exclusum, isti eum habent,
sicut habendus est, virum admirabilem et maximam
gloriam merentem; Theodorum vero cum idem dicat
virum admirabilem et maximam gloriam merentem,
isti eum habere volunt profanum et ab ecclesiasticis
muris exclusum.
CAPUT II. Quod in Theodori damnatione Cyrillum sequi non debeant, cum illum in Diodori damnatione merito non sequantur, quem Patres et principes orthodoxi commendant, soli Apolinaristae haeretici cum Juliano Apostata vituperant.
Quid etiam quod, sicut jam memoravimus, ita dicunt
ab eodem Cyrillo reprehensum esse Theodorum,
ut sanctum quoque Diodorum, magistrum ipsius
Theodori, pariter ab eo et in eadem causa dicant
fuisse culpatum? Si igitur auctoritatem Cyrilli secuti
sunt, Theodorum damnantes, quanquam dicere non
audeant quod ille Theodoro anathema dixerit, cujus
etiam scripta anathematizare prohibuit, quare tamen,