PL 67, col. 618

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

proprie Domini, et necessariorum quantum opus
erat exigebat mensuram; superabundanter autem re
plebat praebentem sibi benedictionem, a vidua petens
panem, per occasionem autem petitionis praestans
abundantiam benedictionis: sic et tua honorabilitas
nostram exiguitatem petens, magis das quam sumis.
Subministrans quidem tua ad Deum postulatio capsaci
nostro indeficientiam ex parvo praestat, et hydriae
indeficientem ex parvissimo cumulum largitur.
Petis itaque in principio epistolae tuae, honorabilis,
de lapidibus in rationali superhumeralis sacerdotis
super pectus Aaron dispositis et insertis, et eorum,
et nomina, et colores, et species, et loca, et ad pietatem
ducentes ipsorum lapidum contemplationes, et
unusquisque lapis pro quali tribu ordinatus erat, et

unde inventus est, et ex qua patria. Et, sicuti dixi,
nobis quidem harum rerum difficilis fuit omnino, velut
illi viduae propter paupertatem, inventio. Sed sicut
illi per benedictionem miraculum contigit, et Samaritanae
pro aqua sensibili Domini mysterium revelabatur:
sic et nobis exiguis exstantibus, sed novo
intellectu et nova cognitione et nova ratione, abundantia
undique effecta est, veluti ex magna imbrium
effusione per orationem Eliae et aliorum prophetarum,
quorum et filius et discipulus et successor existis,
honorabilis, suscipiens propinquam illis hanc
gratiam a Domino, et nobis per orationem attribuens. »
Non parvi esset indicii, clementissime imperator,
vel si aliorum Patrum testimonia defuissent,
nullius auctorem haeresis exstitisse Diodorum,

quod eum Epiphanius, vir sagacissimus et in doctrina
catholicae fidei laudabiliter diffamatus, non memoraverit
inter haeresiarchas, quando neque illos
qui ante adventum Domini novas doctrinas instituerunt,
omiserit. Cum ergo tanta fuerit industria ejus
atque scientia, ut antiquos etiam qui temporibus Judaeorum
nova docuerunt, haereticos non taceret;
quomodo praesentem Diodorum magistrum Theodor
praeteriret, si novae doctrinae quam Nestorius secutus
est, fuisset inventor? Super haec autem adjicimus
etiam episcoporum Aegyptiorum qui in Diocaesarea
exsulabant sub Valente imperatore, magnum
pro sancto Diodoro testimonium. Nam cum adversus
Apolinarem scriberent monachi in Nitria constituti,
haec post aliquanta dixerunt: « Mirabilis vero
Apolinarius tales litteras ex nomine nostro suscipiens,

suscipiens etiam et propriam epistolam in
nomine Adelphi et Isidori, juxta votum suum, in
tantum nos contempsit, ut ipse postea auderet suis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.