PL 67, col. 619
Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne
litteris accusare irreprehensibilem et religiosissimum
archiepiscopum Antiochiae Paulinum, qui semper
communicavit ter beato papae nostro Athanasio et
omnibus in Occidente orthodoxis episcopis. Nobis
autem ex acceptione talium litterarum commotis, et
habentibus de accusato vel haeresis vel schismatis
suspicionem, saepe volueramus illi rescribere. Sed
dum haec aguntur, ex dispensatione Dei demonstratae
sunt nobis et inscriptae ejus dispositiones et
definitiones de fide, consonantes eis quae antea multi
venientes ad nos de ipso nobis Apolinario dixerant,
habentes se non recte de incarnatione Salvatoris.
Ad haec etiam et alias litteras, in quibus accusavit
venerabilem archiepiscopum Cypri Epiphanium orthodoxum,
et communicantem semper beatissimo
papae nostro Athanasio. Adhuc etiam et sanctissimum
Tarsensem, et communicantem similiter beato
papae nostro Athanasio, et nostrum ipsorum episcopum
Diodorum abjudicavit injustae per proprias
litteras, si non abstinuisset a communione ante dictorum
orthodoxorum episcoporum Paulini et Epiphanii. »
His etiam consideratis quae confessores isti
loquuntur, confiteri debemus condemnandum non
esse Diodorum, quem videmus a talibus et pro talibus
adjudicatum. Non enim decet Apolinaris haeresiarchae
nos inveniri socios, vel irreprehensibili et religiosissimo
Paulino Antiochiae et venerabili episcopo
Epiphanio Cyprio contrarios: ut ejus memoriae non
communicemus, velut haeretici, qui propterea condemnatus
est ab haeretico, quod non abstinuisset a
communione ante dictorum orthodoxorum. Accedit
etiam nostrae considerationi auctoritas concilii 150
episcoporum, in hanc regiam civitatem contra Macedonium
congregatorum, inter quos erat sanctus
iste Diodorus. Accedat quod in Ecclesiae pace, plenus
dierum, cum gloria magna defunctus est. Et
nimis audax profecto videbitur, ut contra horum
omnium auctoritatem, talis ac tantus Ecclesiae doctor
pro Cyrilli querelis anathematizetur velut haereticus:
quod et istos judices mortuorum considerasse
credendum est. Sed cum pro iisdem querelis, vel si
verum sit, non nisi prius excluso magistro Diodoro,
excludi ejus discipulus possit: quomodo ab istis solus
Theodorus non ad eversionem synodi Chalcedonensis
credatur exclusus? Hieronymus quoque noster,
vir admodum doctus, qui etiam tantae fuerat lectionis,
ut omnes aut pene omnes, sive, in Graeco sive
in Latino eloquio divinarum Scripturarum tractatores
legeret, scripsit librum cujus est titulus De viris
illustribus, in quo non solum catholicos, sed etiam