PL 67, col. 620

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

haereticos memoravit, qui de Scripturis sanctis in
utraque lingua aliquid conscripserunt: non tacuit
qui haeresum fuerint conditores, quive assertores,
vel qui etiam a quibusdam ut haeretici accusarentur,
aliis contra defendentibus. Qui tamen sanctum Diodorum
nec in suspicionem haeresis venisse retulit:
de quo sit ait: « Diodorus Tarsensis episcopus, dum
Antiochiae esset presbyter, magis claruit. Exstant
ejus in Apostolo commentaria, et multa alia, ad
Eusebii magis characterem pertinentia: cujus cum
sensum secutus sit, eloquentiam imitari non potuit
propter ignorantiam saecularium litterarum. » Consonat
autem hic sermo beati Hieronymi, quo refert
eloquentia minorem Diodorum fuisse, verbis quae
memoravimus beati Basilii, quibus eidem Diodoro

scribens de libro quem ei miserat, dixi: Quia variatur
sententiis, et facile in eo discernuntur econtrario
oppositiones, et ad eas responsiones, et est
oratione simplex, et sine ullo sermonis cothurno:
quod convenire mihi visum est Christiani stylo,
non ad ostentationem, sed ad utilitatem hominum
scribentis. Et abundaverant quidem nobis, ad demonstrandum
quod proposuimus ista quae dicta sunt.
Verum quia nihil debemus, vel gloriae ipsius beati
Diodori, vel causae cognitioni minnere, qualiter
etiam praedecessores vestri religiosi principes, Gratianus,
Valentinianus, et major Theodosius, ei
fuerint attestati, omittendum esse non credimus,
Qui cum scriberent ad Auxonium proconsulem Asiae
de restituendis ecclesiis, ita post aliquanta dixerunt:

« Soli illi habeant ecclesias, qui communicant Nectario
Constantinopolitano, et Timotheo Alexandrino,
et Pelagio Laodiciae Orientis, et Diodoro
Tarsi, et totius concilii sub vicario Asiae constituti,
et Amphilochio episcopo Iconii, et Optimo Antiochiae.
In Pontico vero concilio, Helladio episcopo
Caesareae, et episcopo Melitinae Otreio, et Gregorio
Nysseno, et Terentio Scythiae, et Martyrio Marciopolitano. Qui vero et eamdem fidem non honorant,
veluti haeretici ab ecclesiis excludantur, et
nunquam deinceps ad eas revertantur. » Oportet
enim undique post hanc legem purgatam esse apud
omnes Christianorum religionem. Cum igitur isti
religiosi principes hoc esse certum indicium statuerint,
ut si quis non communicaret beato Diodoro,

eadem quae Theodorus sentienti, haereticus haberetur:
qua nunc ratione statutum est, ut si quis Theodorum
Mopsuestiae, et ejus dogmata, eosque qui aut
similia ei sapuerunt aut sapiunt, non anathematizat,
haereticus habeatur? Quia vero Diodorus, veritatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.