PL 67, col. 621

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

maximus praedicator, in virtute Dei per arma justitiae,
a dextris et sinistris, Apostolo docente, belligerare
didicerat: attende, quaeso, clementi sime imperator,
quemadmodum per gloriam et ignobilitatem,
per infamiam et bonam famam, forti semper et animosa
intentione cucurrerit. Nam, sicut ab Ecclesiae
doctoribus semper approbatus est, et ab haereticis
accusatus, ita etiam semper a religiosis principibus
laudatus, et vituperatus ab impiis invenitur. Julianus
etenim Christo perfidus imperator, sic Photino haeresiarchae
adversus Diodorum scribit: « Tu quidem,
o Photine, verisimilis videris, et proximus salvare,
benefaciens nequaquam in utero inducere quem
credidisti Deum. Diodorus autem Nazaraei magus,
ejus pigmentalibus manganes acuens irrationabilitatem,

acutus apparuit sophista religionis agrestis. »
Et post paululum: « Quod si nobis opitulati fuerint
dii et deae, et musae omnes, et fortuna; ostendemus
infirmum et corruptorem legum, et rationum, et
mysteriorum paganorum, et deorum infernorum; et
illum novum ejus Deum Galilaeum, quem aeternum
fabulose praedicat, indigna morte et sepultura, denudatum
confictae a Diodoro deitatis. » Sicut autem
solent errantes convicti fingere quod arte magis
quam virtute vincantur, sequitur dicens: « Iste
enim malo communis utilitatis Athenas navigans, et
philosophans imprudenter, musicorum participatus
est rationem, et rhetoris confectionibus odibilem adarmavit
linguam adversus coelestes deos, usque adeo
ignorans paganorum mysteria, omnemque miserabiliter
imbibens, ut aiunt, degenerum et imperitorum

ejus theologorum piscatorum errorem. Propter
quod jam diu est quod ab ipsis punitur diis. Jam
enim per multos annos in periculum conversus, et
in corruptionem thoracis incidens, ad summum pervenit
supplicium. Omne ejus corpus consumptum
est: nam malae ejus conciderunt, rugae vero in altitudinem
corporis descenderunt: quod non est philosophicae
conversationis indicio, sicut videri vult a
se deceptis, sed justitiae pro certo, deorumque
poenae, qua percutitur competenti ratione, usque ad
novissimum vitae suae finem asperam et amaram vitam
vivens, et faciem pallore confectam. » Sanctorum
testimoniis Patrum in episcopis episcopi supra
cognovimus, quorum judicium sequi debeamus in
causa Diodoro Theodoroque communi, utrum Athanasii,

Petri, Timothei, Basilii, Joannis, Epiphanii
atque Aegyptiorum episcoporum apud Diocaesaream
pro vera fide exsulantium, et Constantinopolitani
concilii, nec non doctissimi viri Hieronymi; an

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.