PL 67, col. 664

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

excommunicationem decreverunt; et post
hanc perturbationem unusquisque in suam civitatem
reversus est. Nestorius autem quoniam
suae civitati odio erat, et qui erant in ea excellentioribus,
illo reverti non potuit. Et mansit
orientale concilium non communicans his episcopis
qui communicaverunt Cyrillo; et propter hoc multa
tristitia inter eos facta est, et in contentione erant
episcopi adversus episcopos, et populi adversus populos,
et completum est opere quod scriptum est: Quia erunt inimici
domestici ejus [(Matth. X, 32)]
.
Ex hoc detractiones multae adversus nos factae sunt
paganorum. Non enim audebat aliquis de civitate
ad civitatem, aut ad provinciam de provincia proficisci;
sed unusquisque proximum suum sicut inimicum

persequebatur. Multi autem, ante oculos non
habentes Dei timorem, occasione ecclesiastici zeli,
inimicitias quas occultas in cordibus suis habebant,
ad effectum perducere festinaverunt. Ex quibus
unus existit nostrae civitatis tyrannus, quem nec
tu ipse ignoras; qui occasione fidei, non solum nunc
viventes insequitur, sed et hos qui olim ad Deum
praecesserunt. Quorum unus est beatus Theodorus,
praeco veritatis et doctor Ecclesiae, qui non solum in
sua vita colaphizavit haereticos per veritatem suae
fidei, sed et post mortem spiritalia arma in libris
propriis Ecclesiae filiis dereliquit: sicut et tua reverentia
eidem collocuta cognovit, et ex his quae conscripsit
instructa est. Hunc praesumpsit in ecclesia
palam anathematizare, qui propter zelum Dei non

solum propriam civitatem ab errore ad veritatem
convertit, sed et longe positas sua doctrina instruxit
Ecclesias. Et de libris quidem ejus multa ubique
perscrutatio fiebat: non quia vera fide existerent
alieni, vidi enim eum adhuc illo vivo frequenter codices
ejus legentem; sed propter inimicitias latentes,
quas adversus eum habuit, quoniam eum manifeste
convicit in synodo. His ergo malis intercedentibus,
et unoquoque, sicut scriptum est, prout volebat
discedente, Deus noster adorandus, qui sua semper
clementia curam gerit Ecclesiae, fidelissimi atque
victoris principis cor rexit, ut dirigeret venerabilem
atque sanctissimum archiepiscopum Orientis,
dominum Joannem, ut reconciliaretur Cyrillo: ab
eo enim fuerat episcopatu depositus. Et postquam

litteras imperatoris accepit, sanctissimum et reverendissimum
Paulum Emesenum direxit episcopum,
scribens per eum veram fidem, et praecipiens ei, quia
si huic fidei Cyrillus consenserit, et anathematizaverit
eos qui dicunt quia deitas passa est, vel dicentes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.