PL 67, col. 665

Pro defensione trium capitulorum (Facundus Hermianensis), J. P. Migne

quia una natura est deitatis et humanitatis, ut
communicaret ei. Voluit autem Dominus, qui semper
curam suae gerit Ecclesiae, quam sanguine proprio
redemit, cor Aegyptii emollire, ut sine fatigatione
fidei consentiret, et hanc susciperet, atque omnes
qui absque hac crederent anathematizaret; et communicantibus
illis sibi invicem, contentio de medio
est ablata, et pax in Ecclesia facta est: et non est in
ea schisma, sed pax sicut pridem est. Quae autem
verba sint quae a sanctissimo et reverentissimo archiepiscopo
Joanne scripta sunt, et quae a Cyrillo
rescripta suscepit, ipsas epistolas huic quam ad
vestram direxi reverentiam, conjungens transmisi
tuae sanctitati, ut relegens scias, et omnibus nostris
fratribus amantibus pacem denunties, quia contentio

jam quievit, et medius inimicitiarum paries ablatus
est, et qui seditiose adversus vivos et mortuos irruerant,
in confusione sunt, pro suis satisfacientes
excessibus, et contraria docent modo his quae ante
docuerant. Non enim quisquam audet dicere unam
esse naturam divinitatis et humanitatis, sed confitentur
in templum et inhabitantem in eo, qui est
unus Filius Jesus Christus. Haec autem scripsi tuae
sanctitati ex magno affectu quem circa te habeo,
sciens quia tua sanctitas nocte et die in doctrina Dei
temetipsum exerces, ut multis sis utilis. » Hic est
integer illius epistolae tenor, quam apud se recitatam,
sicut jam docuimus, magna synodus Chalcedonensis
pronuntiavit orthodoxam. Aggrediar igitur in
adjutorio Salvatoris, non ab his tantum sententiam

ipsius synodi defendere, quae scripto ab haereticorum
fautoribus in epistola supradicta culpata sunt,
et in reprehensionem memoratae sententiae quasi
Nestoriana damnata; verum etiam quaecunque petulantibus
irreligiosorum verbis passim accusari cognovimus.
Per hujus autem definitionis contextum,
illud quoque, ubi opportunum fuerit, ostendemus,
quoniam si eamdem epistolam synodus judicaret haereticam,
hinc potius beatum Cyrillum haereticum
fuisse firmaret, et excusaret Nestorium, atque concilium
reprehenderet Ephesinum. Unde ea nunc quae
scripto reprehendenda esse dixerunt, pro tenore
atque contextu quo ab illis sunt posita, ex eorum
libro transferamus in nostrum, ne quis nos existimet
aliquid eorum quae ad causam pertinent omisisse.

Sic ergo dixerunt. « Ingressi sunt accusatores Ibae,
petiverunt et ipsi relegi quae in Tyro de Iba accusata
sunt apud Photium et Eustachium Deum amantes.
Et dum relegerentur acta, inventa est in eis
epistola quaedam posita, tanquam ab Iba facta ad
Marim Persam, omni impietate cumulata. Continet
enim haec: Cyrillus volens Nestorii libros destruere
lapsus est, et in dogma Apolinaris inventus est incidisse.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.