PL 67, col. 968
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
odorifero unguento eum perunxit, ut cum
voluntarie passum fuisse, et a mortuis resurrexisse
die tertia virtute propria, in salutem credentium
praedicare non cesset.
Num. 20. Fasciculus myrrhae dilectus meus. Myrrhae
species, mortuorum corporibus condiendis apta dignoscitur.
Fasciculus itaque myrrhae Christus passus
et mortuus et sepultus. Inter ubera mea commorabitur.
Ubera Ecclesiae esse eruditi et spirituali lacte redundantes
qui nascentes in fide populos nutriunt, illi
sine dubio comprobantur, qui mortem Domini, sicut
praeceptum est, annuntiare donec veniat, omnibus
modis non desistunt.
Num. 21. Botrus Cypri dilectus meus. Botrus in Cypro,
Christus suspensus in crucis ligno: quod genus
ligni odoriferum semper et incorruptum est, signum
etenim crucis, cum odore chrismatis praenotamus in
fronte. Bene autem ait: Botrus Cypri, dilectus meus
mihi, quia non illis qui crucifixerunt, sed his qui in
crucifixum crediderunt, botri istius dulcedo concessa
est. In vineis Engaddi; in Synagogae populis, ubi dominica
peracta est passio. Engaddi interpretatur oculus
tentationis meae. Lege Evangelium, et invenies
Pharisaeos et Sadducaeos nihil aliud intendisse suis
interrogationibus, nisi ut Dominum per singula tentarent,
et invenirent causas accusandi cum; quibus
ipse dicit: Quid me tentatis, hypocritae [(Matth. XXII)]
?
Sed tantum bonum passionis Christi, illis quidem
gestum, nobis autem qui credidimus constat esse concessum.
Num. 22. Ecce tu pulchra es, amica mea. Christus
Ecclesiam, quam amicam pacis suae osculo fecit, bis
pulchram pronuntiat, sicut Apostolus sanctam corpore
et spiritu [(I Cor. VII)]
esse docuit, adjiciens, oculi
tui columbarum. Nihil est magis quod faciem ornet in
corpore quam dispositio oculorum, per quos convenienter
sanctos apostolos accipimus, qui etiam futura
prospicere potuerunt; quorum privilegia designans
beatus Paulus apostolus ad Corinthios scribens ait: Vos estis corpus Christi
[(I Cor. XII)]
. Et alio loco: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos [(Ephes. IV)]
,
etc. Jam cum dicit, oculi tui columbarum,
ipsos apostolos, quibus praeceptum est ut
essent astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae [(Matth. X)]
,
evidenter ostendit: per cujus avis similitudinem,
eosdem sancto etiam Spiritu repletos esse
demonstrat.
Num. 23. Ecce tu pulcher es, dilecte mi. Christum,
quem pulchrum et decorum Ecclesia hoc loco
commemorat, Psalmista sic pronuntiat, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia
in labiis tuis
[(Psal. XLIV)]
. Sed haec tua pulchritudo
exinde est, quia In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I)]
. Addens
autem, lectulus noster floridus, ipsum corpus dominicum
in quo Deitas requievit, sincerum odoriferum,
ex Virgine natum ostendit.
Num. 24. Tecta domorum nostrarum. Domus istae