PL 67, col. 969

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

in quibus Christus habitat, sancti sunt: sicut propheta
dicit: quoniam habitabo in eis [(Levit. XXVI; II Cor. VI)]
. Tecta autem et laquearia domorum istarum
cedrina et cypressina, quae incorruptibilia et
odorifera dignoscuntur, directionem Dei et proximi,
quae per Spiritum sanctum desuper concessa est (id
est ut sancti in se sint) demonstrat.
CAP. II.
Num. 25. Ego flos campi, et lilium convallium.
Ego decus mundi, ex virginitate humilium.
Num. 26. Sicut lilium inter spinas. Expulso homini
de Paradiso dicitur: Maledicta terra in operibus tuis,
spinas et tribulos germinabit tibi [(Gen. III)]
; quae terra,
utique caro humana intelligitur, quae aculeos libidinum
et concupiscentiarum spinas producere consuevit.
Quapropter quod ait: Sicut lilium in medio

spinarum, sic amica mea inter filias: filias haereses
dicit, quae per baptismum quasi renatae, filiarum
nomine nuncupantur; sed spinis comparatae, corrumpentes
et corruptibiles perdocentur. Quam corruptionem
Ecclesia nescit, quae liliorum sinceritati
comparata, ultro citroque redolet ac resplendet.
Num. 27. Sicut malum inter ligna silvarum. Dicit
Psalmographus, quoniam quis in nubibus aequabitur
Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei [(Psal.
LXXXVIII)]
? Illic adoptione, hic natura est filius; et
ideo nullus in sanctis, vel in universo genere hominum,
quamlibet filii vocabulo censeatur, Christo
similis reperitur; qui fructus sui dulcedine refectioneque
electos incomparabili decore praecedit.
Num. 28. Sub umbra illius quem desideraveram.

Eodem protegente quem semper adesse quaesivi, humilis
ac secura permansi.
Num. 29. Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Dicit
in Evangelio Dominus: Ego sum vitis, vos estis palmites;
qui manet in me, et ego in eo, hic affert fructum
multum, quia sine me nihil potestis facere [(Joan. XV)]
.
Quamvis igitur fructus oriatur in palmite, ad vitem
tamen deputandus est, ex cujus radice palmes cum
fructu processit; et ideo quidquid justi in bonis operibus
fructificant, totum est referendum ad Christum.
In cujus fructibus incomparabilis dulcedo sentitur.
Illi etiam sancti qui per gutturis speciem ruminare
quae gustaverant, id est meditari quae Christi sunt,
consueverant, ipsi etiam nimiam dulcedinem ex
ejus fructu percipiunt.
Num. 30. Introduxit me in cellam vinariam. Ascensurus
in coelos Dominus praecipit apostolis ab Hierosolymis
ne discederent, dicens ad eos: Gaudete,
quia vici mundum, et vado ad Patrem; vos vero sedete
in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Et
sicut in Actibus apostolorum scriptum est: Tunc reversi
sunt in Jerusalem a monte qui vocatur Oliveti,
qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. Et cum
intrassent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant
Petrus et Joannes. Et post pauca, Hi erant omnes
unanimiter congregati cum mulieribus, et matre Jesu
Maria, et fratribus ejus; erat autem turba hominum
fere centum viginti [(Act. I, II)]
in hoc loco constituti;
et superveniente Spiritu sancto repleti sunt; et cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.