PL 67, col. 973

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

etiam haereses surrexerunt, vel in illa fide permanente
quam prave sentirent investigatae sunt. Sic et
ille Samson, qui interpretatur sol, captis trecentis
vulpibus, eorum caudis ignem apposuit, et fructus
inimicorum accendit [(Judic. XV)] . Semper enim haeretici
in primordiis, velut ficta religione conspicui, in
extremis suis ignem trahunt, gehennae incendio deputati.
Et ideo Capite nobis vulpes: convincite haereticos,
eorumque versutias sanctarum Scripturarum
concludite testimoniis. Quos vulpes parvulas dicit,
quia nihil magni secundum rectam fidem intelligendo
continent; omne enim quod sapiunt, exhibent;
qui pusilli sunt demoliuntur vineas, subvertunt plebes,
pravis eas traditionibus corrumpentes. Vinea
nostra floruit. Ecclesia catholica indeclinabili augmento

proficit.
Num. 52. Dilectus meus mihi, et ego illi. Dicit Apostolus: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc
magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia [(Ephes. V)]
.
De ipso enim eadem Ecclesia dicit: Dominus
pars haereditatis meae [(Psalm. XV)]
. Et iterum
a Patre Filio dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae [(Psalm. II)]
. Habet igitur Christus Ecclesiam in
suo corpore et Ecclesia Christum in capite: quae
connexio quia dissociari non potest, merito dixit: Dilectus meus mihi.
Num. 53. Qui pascitur inter lilia. Pascitur inter
lilia Christus quando corpus ejus, quod est Ecclesia,
sanctorum et virginum coetibus decoratur
Num. 54. Donec exspiret dies, et inclinentur umbrae.
Donec evangelica traditio in clariore luce proficiat,
et figurae Veteris Testamenti, quae velut umbrae,
in ritu sacrificiorum, typicis observationibus
praecesserunt, depellantur.
Num. 55. Revertere, similis esto, dilecte mihi. Dum
dilectum insinuat regredi, similemque capreae et
hinnulo dicit, Christi in coelos ascensionem, mundis
et velocibus animalibus comparandam demonstrat.
Haec enim celeri saltu, montium altiora transiliunt;
supergressus est autem Christus omnia quae videntur
excelsa, quia de ipso Apostolus dicit: Propter
quod Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est
super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur,

coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis
lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei
Patris (Philip II). Bethel autem interpretatur domus
Dei: ergo super montes Bethel, quia omnibus sanctis
qui in coelo et in terra sunt, Christum praedicat
potentiorem
CAP. III.
Num. 56. In lectulo per noctes quaesivi.
In his qui in fide dormitant, et ignorantiae tenebris
deleti sunt, quaesivit Christum, quem diligit Ecclesia;
sed vide quid sequitur: Quaesivi illum, et non
inveni. Dicit Dominus ad Adam: In sudore vultus tui
comedes panem tuum [(Gen. III)]
. Non enim qui vitio
quodam vel sopore inertiae resolvuntur, ad illius
panis qui de coelo descendit, esum, cito perveniunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.