PL 67, col. 974

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

sed qui sanctis laboribus invigilaverint, ipsi eum
reperiunt.
Num. 57. Surgam et circuibo civitatem. Consideravi
omnem gloriam praesentis saeculi, inspexi congregationes
infidelium et diversas sectas philosophorum;
sed nec illic reperi quem diligit anima mea.
Num. 58. Invenerunt me vigiles. Disputaverunt
contra me saeculi sapientes idolorumque cultores,
multa inaniter perscrutantes, pluresque libros irritis
laboribus conficientes, quibus dixi: Cur incassum
superfluo conatu vexamini? Cur frustra vehementer
ingenia vestra atteritis? num quem diligit anima mea
vidistis? Quandoquidem falso nomine sapientiae gloriamini, stultam fecit Deus sapientiam
[(I Cor. II)]
vestram, quia Christum illic invenire minime valuistis.
Num. 59. Paululum cum pertransissem. Cum pertransissem
hujusmodi homines qui in saeculo vana
scientia clari putantur, et cum eorum superstitiosis
adinventionibus restitissem, eorumque sapientiam
stultam judicassem, invenit quem diligit anima mea.
Inde est quod Apostolus de talibus dicit: Sapientiam
loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus
saeculi, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae
abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula
in gloriam nostram [(I Cor. I)]
: et quia ipsa sapientia
quae Christus est, apud tales non reperitur, sequitur: quam nemo principum hujus saeculi cognovit; si enim
cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent:
sicut scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris

audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit
Deus his qui diligunt illum
[(Ibid.)]
. Sed quia apud
spirituales invenit illum quem diligit sponsa, audi
quid sequatur: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum
suum; Spiritus autem omnia scrutatur, etiam profunda
Dei [(Ibid.)]
.
Num. 60. Tenui eum, nec dimittam. Ita namque
adhaerebo Christo, in ejus fide perseverabo, donec
ipsum in Synagogae populis tanquam in domo matris
praedicans, introducam in cubiculum genitricis meae: ut
Judaei, qui eum hactenus negabant ore, corde recipiant;
illuminatisque mentis oculis eorum, in cubiculum,
in secreto sanctarum Scripturarum consistentem,
qui nobis olim revelatus est aliquando reperiant.
Vel tunc Christus in domo matris inducitur, cum ad

Jerusalem coelestem Christianus populus, qui est
corpus ipsius, sociatur. Ubi est quod oculus non vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis, etc.
Num. 61. Adjuro vos filias Jerusalem. Hanc sententiam
jam in superioribus constituit, et in quantum
Deus audivit, adhibitis testimoniis nos pertractasse
meminimus. Sed idcirco iterum in hoc libro
arbitror repetitum, ne quisquam doctorum vel muneribus
sollicitet, vel minis deterreat credituros, sed
tantum quae sancta sunt praedicet, et voluntarie ad
fidem vel religionem credituros sive convertendos
adducat.
Num. 62. Quae est ista quae ascendit per desertum.
Per desertum ascendit Ecclesia, quando populus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.