PL 67, col. 976

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

sincero praediti, velut aurum in sancta congregatione
refulgent.
Num. 67. Ascensum purpureum. Ascensus purpureus,
martyrum eximiam perfectionem in effusione
sanguinis docet.
Num. 68. Media charitate construit. Ut ista omnia
Ecclesiae ornamenta construeret, nulla alia causa est
nisi quia dilexit nos et tradidit semetipsum pro
nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis [(Ephes. V)]
.
Num. 69. Egredimini et videte, filiae Sion. Semper
prae oculis habete, sanctae animae, regem Salomonem,
pacificum nostrum, qui Christus est, quemadmodum
passionem sustinuit [(Marc., XV; Joan. XIX)] , ut genus
humanum ab interitu liberaret; inspicite eum in

diademate quo coronavit eum mater sua: in illa spinea
corona quam capiti ejus Synagoga superposuit in die
desponsationis ejus. Tunc enim universam Ecclesiam
sibi despondit, quando in patibulum crucis ascendens,
ex eadem cruce signum in frontibus omnes
in se credentes edocuit, sicut ipse ait: Ego cum
exaltatus fuero a terra, traham omnia ad meipsum [(Joan. XII)]
.
Qui dies passionis fuit etiam dies laetitiae
cordis ejus: sicut enim Christus quae bona per suam
possessionem, in progenies, et multa tempora fidelibus
condonavit.
CAP. IV.
Num. 70. Quam pulchra es, amica mea.
Repetitio sermonis commendat pulchritudinem quam
laudat; vel ea sanctorum genera quae sub specie
similitudinum intromittit, consideranda praemonstrat.
Num. 71. Oculi columbarum absque eo. Simplicitas
spiritualium plurimum veneranda, quia se nec extollere
noverunt, et conscia puritate magis Deo quam
hominibus placere contendunt.
Num. 72. Capilli tui sicut greges caprarum. Docet
Apostolus mulieri capillos pro ornamento datos [(I
Cor. XI)] ; et idcirco Ecclesia illos populos in ornamento
quam maxime habet, qui ex circumcisione
primitius crediderunt, qui venditis et in usum pauperum
prorogatis facultatibus suis habebant cor unum
et animam unam [(Act. IV)]
. Hi ascenderunt de monte
Galaad: Galaad interpretatur, acervus testimonii, ac
si ascensus, id est profectus eorum processit de testimoniis
sanctarum Scripturarum, cum illic Christum
intellexerunt in quem postea crediderunt.
Num. 73. Dentes tui sicut greges detonsarum. Dentes,
praedicatores dicit, qui ea quae susceperunt,
salubriter comminuendum, in corpus Christi trajiciunt.
Hi detonsarum gregibus comparantur, quia
deposito vetere homine, in novitate Spiritus processerunt. Ascenderunt
quoque de lavacro, cum accepta
per baptismata remissione peccatorum profecerunt in
Christo.
Num. 74. Omnes gemellis fetibus. Omnes repleti in
charitate Christi et proximi, et quia ad misericordiam
prompti, idcirco sterilis nemo inter eos [(Jos. VI)]
.
Num. 75. Sicut vitta coccinea labia tua. Raab illa
meretrix quae salvari meruit et Israelitico populo
associari, coccineum funiculum in signum salutis per
fenestram suae domus appendit. Quapropter illorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.