PL 67, col. 977

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

labia decora, quia passionem igitur praedicant, et
per ejus sanguinem datam redemptionem annuntiant;
nihilque dulcius quod loquantur se invenisse congaudent,
sicut et Apostolus ait: Nihil me arbitror inter
vos scire, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum [(I Cor. I)]
.
Num. 76. Sicut fragmen mali punici genae. Illi in
facie Ecclesiae decorem efficiunt, qui, comitante verecundia,
castitatem observant; sive sancti martyres,
qui, imitantes Christi passionem, roseo sanguinis sui
decore perfusi sunt, absque eo quod intrinsecus latet,
praeter castitatis et martyrii meritum. Multa sunt et
alia sanctorum bona quae ille novit quia ea in eorum
corde concessit.
Num. 77. Sicut turris David collum tuum. Turris

dicitur perfectio vel doctrina sanctorum, quae non a
se, sed a Christo aedificata est cum propugnaculis,
cum sanctarum Scripturarum testimoniis, quibus infideles
vel haeretici debellantur.
Num. 78. Mille clypei pendent. Potest haec turris,
Scriptura canonica Veteris et Novi Testamenti convenienter
intelligi, quae per Spiritum sanctum velut
turris excelsa, constructa est. Mille clypei pendent
ex ea. Hic numerus per plenitudinem universitatis
accipitur, sicut in Psalmo: Verbi quod mandavit in
mille generationibus [(Psalm. CIV)]
, tanquam diceret,
in omnes generationes. Itaque in hac sancta Scriptura, omnis armatura fortium
reperitur; ex qua vel
contra diabolum, vel contra ministros ejus fortiter
repugnatur. Nam et ipse Dominus, cum in deserto

a diabolo tentaretur [(Matth. IV)] , ex hac turri arma
produxit, cum eum prolatis ex sacra Scriptura testimoniis
usquequaque devicit.
Num. 79. Duo ubera sicut duo hinnuli capreae. Duo
ubera Ecclesiae duo sunt Testamenta coaptata duobus
hinnulis capreae gemellis, id est duobus populis
qui ex te nutriuntur, circumcisionis videlicet et praeputii,
ex peccati traduce natis; quae tamen pascuntur
in liliis, dum sanctorum proficiunt pariter exemplis
et doctrinis.
Num. 80. Donec aspiret dies, et inclinetur. Donec,
sicut Apostolus ait, absorbeatur quod mortale est [(II
Cor. V)]
.
Num. 81. Vadam ad montem myrrhae. Conjungar his
qui se propter Deum mortificando creverunt, seque

illi offerendo odorem gratiae propinare non desinunt.
Num. 82. Tota pulchra es, amica mea. Sicut dicit
Apostolus, ut exhiberet sibi Ecclesiam sine macula et
ruga [(Ephes. III)]
. Nec hoc vacat quod ait, Tota pulchra
es, in omnibus scilicet pusillis et magnis. Sed
sic, non solum in martyribus, confessoribus, eruditis
virginibus, sed etiam in continentibus, eleemosynariis
ac poenitentibus.
Num. 83. Veni de Libano, sponsa mea, veni. Libanus
candor interpretatur: nisi enim quis candorem
sacro baptismate quo peccatorum remissio datur,
perceperit, ad Christum venire non potest.
Num. 84. Coronaberis de capite Amana. Seir interpretatur
lucerna; Hermon consecratio: quae omnia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.