PL 67, col. 979

Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne

Num. 95. Fons hortorum, puteus aquarum. Fons
patens eruditio populorum; puteus, profunditas doctrinarum; quae fluunt impetu de Libano,
cum fervore
Spiritus emittuntur a Christo.
Num. 96. Surge, Aquilo, et veni, Auster. Unus
Spiritus, id est, quia Aquilo atque Auster sunt diversa
vocabula, unius Spiritus sancti insinuat dona,
Aquilo dum aestuantibus refrigeria praebet, Auster
dum duros ad credendum vel benefaciendum resolvit.
Aquilonem autem in bonam partem poni Psalmista
docet, Mons Sion latera Aquilonis civitas Regis
magni [(Psal. XLVII)]
. Et rursum Ezechiel propheta: Est super me manus Domini, et vidi, et ecce Spiritus
fulgens veniebat ab Aquilone
[(Ezech. I)]
. Et quoniam
in duobus unus advertitur, non ait, Perflate, sed
Perfla hortum meum, et fluant aromata illius:
inspira
credentem populum, et redundent bona opera ejus.
CAP. V.
Num. 97. Veniat dilectus meus in hortum
suum. Ingrediatur in Ecclesiam suam et delectetur
in operibus sanctorum suorum; vel, pascatur a fidelibus
in pauperibus, retributurus pro temporalibus
regnum aeternum.
Num. 98. Veni in hortum meum, soror mea. Festina
ad regnum meum, plebs nomine meo ditata: soror mea,
de sanguine meo; sponsa mea, in fide
mea, sicut et Oscas propheta dicit: Desponsabo te
mihi in fide [(Ose. II)]
.
Num. 99. Messui myrrham meam cum aromatibus
meis. Suscipe qui propter me passi vel mortui sunt,
cum meritis eorum, martyres meos.
Num. 100. Comede favum cum melle meo. Eos qui
tenera vel vehementiore doctrina Veteris et Novi
Testamenti cruditi sunt, suscipe in corpore meo.
Num. 101. Comedite, amici, et bibite. Dicit Dominus
in Evangelio ad apostolos: Jam non dico vos
servos, sed amicos [(Joan. XV)]
. Petro autem apostolo
in illo vase de coelis emisso in quo ei diversa genera
animalium sunt ostensa, dictum est: Petre, macta
et manduca [(Act. X)]
: id est, mortifica; quod sunt, et
quod ipse es, effice. Ergo comedite, amici, et bibite.
Sit vobis laetitia de conversatione populorum in vestram
transeuntium unitatem.
Num. 102. Ego dormio, et cor meum vigilat. Propter
Christum mori paratus sum, sed post mortem cum
ipso regnaturum me esse credo. Ego etiam a temporalibus

delectationibus, consopitis quodammodo sensibus,
conquiesco; sed futura desidero aeternaque
conquiro.
Num. 103. Vox dilecti pulsantis. Dicit in Apocalypsi
ipse Dominus: Ego sto ad ostium et pulso; si quis
aperuerit mihi, introibo cum illo et coenabo cum ipso,
et ipse mecum [(Apoc. III)]
. Pulsat Dominus quando
quae bona sunt, vel per doctrinam docet, vel occulta
inspiratione sanctorum corda ad bene faciendum
instigat. Vel haec est vox pulsantis in Evangelio: Venite
ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos [(Matth. XI)]
.
Num. 104. Aperi mihi, soror mea amica mea. Aperiri
sibi petit Christus, vel obedientia infidelium, vel in fide

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.