PL 67, col. 980
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
gentium vocatarum; tunc enim ostium illi aperitur,
quando ea quae praecepit adimplentur, vel quando in
his qui crediderunt ei per fidem introitus reseratur.
Soror Christi est Ecclesia de sanguine ejus; amica,
quia per mortem ejus reconciliata; columba, de Spiritu
sancto, immaculata baptismi sacramento.
Num. 105. Quia caput meum plenum est. Hi qui
principali honore in Ecclesia praeeminere videntur,
quasi caput in Christi corpore advertuntur; et qui in
ipsa fidelium congregatione sacramenta visibilia administrant,
veluti cincinni describuntur. Sed quia plerumque
mortales homines vitiis vel tenebrarum operibus
inficiuntur: hi ergo velut guttis noctium praegravati,
Christo quasi capiti adhaerere videntur. Sed de quibusdam
Apostolus ait: Ipsi Christum non sincere annuntiant
[(Philip. I)] .
Propterea vox sponsae, velut pro
talibus ingemiscentis subsequitur.
Num. 106. Spoliavi me tunica mea. Veniens ad fidem,
veterem hominem secundum pristinam conversationem
deposui, et indui novum, qui secundum Deum
creatus est [(Ephes. IV)]
. Si quid etiam contagii dum in
terrenis gradior, pedibus meis accessit, Christo lavante
ablutum est; et tunc ministros sacramentorum
per quos ornari debeo, carnalibus infectos vitiis non
sine moerore conspicio. Et idcirco quia malis quibus
renuntiaveram, in quorumdam praevaricatione me
fuscari persentio, Spoliavi me tunica mea, quomodo
induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos?
Lugubri corde pronuntio, tanquam apertius loquens:
Nunquid condecet ut vestibus peccatorum quibus credens
me exui, iterum induar? Aut sordibus quibus
abluta sum, rursus male vivendo inquinari me patiar?
vel si oportet ut a profectu ad defectum, vel a
nitore justitiae ad peccatorum nigredinem male conversando
regrediar?
Num. 107. Dilectus meus misit manum suam. Misit
manum suam per foramen, quando me per passionum
angustias transire perdocuit; et venter meus
conturbatus est ad tactum ejus, quando imminente persecutione
infirmiores mei conturbati contremuerunt
acerbitate poenarum quae mihi illatae sunt ex permissu
ejus. Tactus autem iste, advenientis plagae intelligitur
cruciatus, secundum illud in Job, dicente Satana
ad Dominum: Alioqui tange ossa, et carnem ejus, nisi
in faciem benedixerit tibi [(Job I)]
.
Num. 108. Surrexi ut aperirem dilecto meo. Evigilans
corde Christum confessa sum, nec deterrita
suppliciis corporalibus in passionibus et in operibus
meis, confessorum mortificatio, et in electis apparuit: In conspectu Domini mors pretiosa sanctorum
[(Psalm.
CXXV)]
.
Num. 109. Pessulum ostii mei aperui. Omni dubietate
remota, Christo credidi, eumque ineffabili amore
dilexi, et clara voce in nationibus praedicavi, atque
ut mihi adesset in tribulationibus invocavi.
Num. 110. At ille declinaverat. In hoc quasi declinavit
atque transivit, cum me persequentibus tradidit
et iniquis, et ut in meum corpus desaevirent, ipse
permisit.