PL 67, col. 985
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
pervenientes
[(I Tim. III)]
. Et licet ista sint genera hominum
qui Christo tanquam per doctrinam ipsius
sociantur, attamen quia in electis non diversitas, sed
unitas commendatur, audi quid sequitur.
Num. 140. Una est columba mea perfecta. Columba,
quia simplex est, et spiritualiter sapit; perfecta, quia
mundum relinquens, me magis quam temporalia aut
se diligit, secundum illud: Si vis perfectus esse, vade
et vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni et
sequere me [(Matth. XIX)]
.
Num. 141. Una est matris suae electa. Matris suae
coelestis Jerusalem, de qua Apostolus dicit: Quae autem
sursum est Jerusalem, mater nostra est [(Gal. IV)]
.
Una est ergo illi, quia in futura beatitudine, ipsa
tantummodo consociabitur illi.
Num. 142. Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt.
Quae enim sanctae sunt animae, quae Ecclesiam
non miris laudibus efferunt, cum etiam nec
concubinae, id est carnales, in ejus praeconio sileant,
quando eam invictam in martyribus et victricem in
virginibus admirantur?
Num. 143. Quae est ista quae progreditur quasi.
Consurgit quasi aurora, cum spretis tenebrarum operibus
caste et sobrie vivit in conjugatis; pulchra ut
luna, cum in continentibus candido nitore resplendet; electa ut sol,
cum in virginibus perfectionis decore
refulget, sicut illa bona terra in Evangelio, quae suscepto
in se semine verbi Dei, tricesimum et sexagesimum
atque centesimum fructum produxit; terribilis
ut acies ordinata. An non terribilis quae gentium
ritus idolorumque cultus subvertit, et ipsa in fide
Christi perdurans, a gentibus superari non potuit?
Est et in eo terribilis multum, cum ei in Petro datur
illa potestas ubi dicitur: Quaecunque ligaveris super
terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveris
super terram, erunt soluta et in coelo [(Matth. XVI et
XVIII)]
.
Num. 144. Descendi ad hortum nucum, ut viderem.
Hortus nucum, canonem Veteris et Novi Testamenti
designat: species enim nucum aliud ostendit in cortice,
et aliud retinet in medulla. Quod si quis in
Scripturis sanctis non discreverit, et quodammodo
velut in nucis corticibus interna non quaesierit, et ad
partum spiritualis intelligentiae pervenire non potest.
Quod autem ait, Ut viderem poma convallis: ut viderem
fructum humillimae in Ecclesia plebis, sicut in
Psalmis canitur: Quoniam tu populum humilem salvum
facies, et oculos superborum humiliabis [(Psal.
XVII)]
.
Num. 145. Ut inspicerem si floruissent vineae. Ut
probarem si in tantum profecisset Ecclesia ut germinarent
in ea qui ad martyrii perfectionem attingerent;
et rubicundam, propter Christi sui sanguinis effusionem
pulchri essent.
Num. 146. Nescivi, anima mea conturbavit me. Quid
nescivit Christus, nisi peccatum? Nescivit etiam illos
qui in Evangelio dicunt: Domine, nonne in tuo nomine
prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas
fecimus? Et tunc (inquit) dicam illis: Amen dico vobis,