PL 67, col. 986
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
quia nescio vos
[(Matth. VII)]
: non quod eos quales
essent nesciret, sed quia nihil boni ex ipsis esset
cognovit. Anima mea conturbavit me propter quadrigas
Aminadab. Aminadab istum quoque in Christo genealogice
reperimus. Unde et has quadrigas in bonam
partem accipiendas esse cognoscimus: in quibus
evangelistas non incongrue accipimus. Porro
autem quod ait. Anima mea conturbavit me, haec conturbatio
non est tranquillitati contraria, sed sollicitudini
congruens reperitur, secundum illud quod ad
Martham in Evangelio dicitur: Quid sollicita es, et
turbaris [(Luc. X)] erga plurima? Et in Psalmis: Commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones
ejus, quia mota est
[(Psal. LIX)]
. Unde vero omnes
Evangeliorum narrationes narrant nisi per Spiritum
sanctum, secundum illud Ezechielis prophetae: Quocunque
Spiritus ibat, illuc et rotae pariter ferebantur [(Ezech. III et X)]
.
Num. 147. Revertere, revertere, Sunamitis. Bis Sunamitem
istam in libro Regum laudabili in loco reperimus
constitutam: id est, tam illam quae David
regi in senectute ministravit, et in ejus complexu
virgo quidem pulcherrima permansit [(IV Reg. IV)] ,
quam etiam illam cujus Elisaeus filium ex promissione
natum et post hoc mortuum suscitavit [(III Reg. I)] .
Quapropter in hoc nomine sanctam Ecclesiam accipiendam
esse quis dubitet? Frequenter vero ei revertere
dicitur, quae quondam in illo juniore filio in regionem
longinquam abiens [(Luc. XV)] aversa fuerat; tunc etenim
reversa est, quando ad Deum ex corde conversa est.
Aut idcirco tam crebro ei revertere dicitur, ut etiam
si conversa deliquerit, in desperationem non decidat,
sed a peccandi consuetudine, spei indulgentia
resipiscat. Quae vox ad sanctos utique comprobatur,
qui conversae pulchritudinem desiderant intueri.
CAP. VII.
Num. 148. Quid videbitis in Sunamite,
nisi. Quid in Ecclesia intuendum est, nisi dispositio
eorum qui semper in procinctu tanquam in castris constituti,
contra diabolum dimicare non cessant, idcirco
utique, ne fideles fidem amittant: ne religiosi apostatae
efficiantur elevati, ne misericordes avaritia obdurentur,
ne poenitentes revertantur ad vomitum, ne
virgines integritatis decore careant, ne continentes
castimoniae nitorem amittant? Hi sunt in Ecclesia
chori castrorum jugiter in certamine constituti, et
Deo muniente semper invicti.
Num. 149. Quam pulchri sunt gressus tui! Quam
admirandi profectus in his qui verbum Dei annuntiant
in Ecclesia Christi! sicut Apostolus scriptum
in propheta commemorat: Quam speciosi pedes evangelizantium
bona! Et iterum ipse: Calciati pedes in
praeparatione Evangelii pacis [(Rom. X)]
.
Num. 150. Junctura femorum tuorum. Juncturam femorum
tuorum, ex circumcisione et praeputio venientium
societatem advertimus populorum; et per id,
tam illi qui ex femore Abraham secundum carnem
propagati sunt, quam illi qui in semine ejus, id est
in Christo, meruerunt; cum in unitatem fidei copulantur,
tanquam monilia quae fabricata sunt manu