PL 67, col. 987
Explicatio in Cantica canticorum (Justus Urgellensis), J. P. Migne
artificis, describuntur. Quis enim artifex tanquam
monilia, hos in fide populos sociavit, nisi ille de quo
Apostolus ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque
unum [(Ephes. VI)]
?
Num. 151. Umbilicus tuus crater tornatilis. Hi qui
non extremo, sed in medio Ecclesiae corpore commutantur,
umbiculus dicuntur. Crater tornatilis vasa
sunt utilia in eo tornatilia, quia ad obediendum vel
ad omne opus bonum parata [(Ephes. II)] , nunquam
indigent poculis quia Spiritus sancti gratia semper
repleta sunt.
Num. 152. Venter tuus sicut acervus tritici. Qui semper
sancta Scripturarum alimenta percipiunt, et ea
quae sunt salutaria infra se congerunt, in ventris similitudine
deputantur, et hi velut acervus tritici
congestus merito pronuntiantur, quia ex doctrina
sana ex qua quotidie replentur, multos affatim reficiunt;
quae doctrina in tantum proficit, ut etiam ad
virginitatis observantiam piis persuasionibus multos
adducat.
Num. 153. Duo ubera sicut duo hinnuli. Duo testamenta
duobus hinnulis capreae, id est ex peccati traduce
venientibus populis coaptata. Ex his enim operibus
nutriuntur, qui originali peccato obnoxii, in
Christo tanquam hinnuli renascuntur.
Num. 154. Collum tuum sicut turris eburnea. Notitia
Scripturarum, quae frequenti in meditatione conquiritur,
velut turris eburnea, in colli pulchritudine
designatur. Idcirco autem turris eburnea, quia qui
verbo Dei assistunt, quotidiano profectu per nitorem
justitiae in excelsiora proficiunt.
Num. 155. Oculi tui sicut piscinae in Esebon. Spirituales
doctores tui constituti in porta, in Christo sicut
aquae irriguae ad erudiendos populos. Idcirco
namque piscinae, quia Spiritus sancti repleti sunt
scientia. In alio libro etiam ipse Salomon dicit: Exstruxi
piscinas aquarum, ut irrigarem silvas lignorum
germinantium [(Eccle. II)]
.
Num. 156. Nasus tuus sicut turris Libani. Nasus Ecclesiae
illi sunt qui odorem justitiae qui est in Christo,
percipientes, ad cordis interna trajiciunt. Hi
qui in magna virtute consistunt, sicut turris Libani
disponuntur. Libanum autem candorem esse jam
superius diximus: horum proceritatis candor respicit
contra Damascum, quia sapientia eorum, quae ex
Deo est, illuminat mundum.
Num. 157. Caput tuum ut Carmelus, et comae. In
Carmelo monte, sancti Elias et Elisaeus saepe receptaculum
habuere [(III Reg. XVIII)] : quapropter in
capite Ecclesiae Domino nostro Jesu Christo, quo sublimius
ut est (tanquam in monte Carmelo) et justi
habitaculum, et multitudo populorum tanquam diversitas
animalium sapientiae percipiunt alimentum. Comae capitis
istius, sicut purpura regis juncta canalibus:
eminentiores quippe sancti, beati videlicet martyres
Christi, consimilati per purpuram regalibus ornamentis,
et salutaribus semper copulati intelliguntur
doctrinis.
Num. 158. Statura tua assimilata est palmae. Perfectio