PL 68, col. 1021

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

ergo tali modo gubernaret episcopatum, amabant
eum Alexandrini, et clamabant ei in plateis et in ecclesiis:
« Vel si non tibi communicamus, tamen amamus te. »
Post breve vero tempus moritur Timotheus Salophaciolus
anno episcopatus sui 23, mense 6: obiit
autem sine molestia.
CAPUT XVII. De ordinatione Joannis catholici et damnatione Acacii. [(Ex Breviculo historiae Eutychianistarum, et duobus rhetoribus memoratis, atque etiam Eustathio Syro.)]
Ordinatur autem a communicatoribus ejus episcopis,
et clericis, et monachis, qui ejus noverant fidem
et gubernationem, Joannes ex oeconomo, cognomento
Talaia.
Eodem tempore, imperante Zenone, Simplicius
Romanae praesidebat Ecclesiae, Constantinopolitanae
autem Acacius.
Porro haeretici, ut jam dictum est, Petrum latenter
instituerant, quem jussit Zenon imperator expelli,
tanquam haereticum et adulterum: de quo etiam Acacius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.