PL 68, col. 1022
Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J
synodicam Romano papae misit epistolam, petens
ne etiam adulterum et haereticum in episcopali
dignitate reciperet.
Verum Joannes Talaia de ordinatione sua neglexit
suas synodicas litteras Acacio episcopo Constantinopolitano
destinare; habens enim amicum Ellum supradictum
magistrum, ei de sua quidem ordinatione
scripsit: scribens etiam principi, quatenus per Ellum
magistrum omnis ejus causa disponeretur, putans
eum Constantinopoli permanere; mandavit ergo magistriano
litteras synodicas, delegans ei omnia cum
illius facere voluntate. Contigit autem tunc Ellum magistrum
ab imperatore Zenone mitti in Antiochiam,
ut teneret Leontium, qui illic ab exercitu cum voto
Verinae augustae fuerat ordinatus. Cumque magistrianus,
qui fuerat a Joanne missus, non invenisset Ellum
magistrum, neque Acacio imperatori litteras obtulit,
sed perrexit Antiochiam.
Post haec Acacius audiens de ordinatione Joannis,
et contristatus, quia synodicas epistolas non direxisset,
et una faciens cum Gennadio episcopo parente
beati Timothei, volentes ei nocere, detrahebant apud
Zenonem, et accusabant eum, habentes adjutores patronos
Petri Moggi, quasi opportunus episcopatui non
esset Joannes, eo quod, vivente Timotheo catholico,
tractaverit exire de Ecclesia, et ab ipso suaderetur
idem Timotheus suscipere Dioscorum in diptychis
post mortem, Petrum autem amabilem esse populo,
et posse eum in communionem populum congregare.
Occurrerunt quidam a Petro, volentes quasi fieri
unitatem, quos jucundissime suscepit Acacius, et
imperatori praesentavit, et persuasit ei ut scriberet
Apollonio Augustali et duci Pergamio, ut Joannem ab
Alexandrina sede expellerent, quasi eum contra suum
jusjurandum, quod in regia civitate dedit, arripuisset,
et cooperarentur Petro Moggo, ut remearet ad
sedem, nec tamen prius hoc faceret, nisi susciperet
henoticon principis, et synodicas destinaret epistolas
Constantinopolitano Acacio, et Simplicio Romano, et
caeteris archiepiscopis.
Acacius vero, promittente Petro facere unitatem,
nec adhuc implente legitime, nomen ejus in diptychis
recitari permisit, tanquam jam Alexandrini praesulis