PL 68, col. 1023

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

in sede positi. Joannes Talaia judicatur a Zenone
ab episcopatu pelli.
Acacius, auxilio patronorum Petri, persuasit Zenoni
ut fieret henoticon: ad cujus prolationem seu
professionem suscepit communicantes sibi, clericos
Petri haereticos, et laicos inventos Constantinopoli.
Communicavit etiam et Petrus Moggus his qui
descenderunt cum henotico, et Acacio synodicam
scripsit epistolam, et ab eo recepit.
Henoticon vero Zenonis, quod Latine dicere possumus
unitivum, hujusmodi est:
« Imperator Caesar Zenon, pius, victor, triumphator,
maximus, semper augustus, universis episcopis
sanctis, et populis per Alexandriam, Aegyptum, Libyam
et Pentapolim.
Principium et statum, virtutemque, et scutum
inexpugnabile nostri scientes imperii, solam rectam
veramque fidem (quam afflatu divino exposuerunt,
qui in Nicaea congregati sunt trecenti decem et octo
sancti Patres; firmaverunt autem, et qui Constantinopolim
convenerunt centum quinquaginta similiter
sancti Patres), noctibus et diebus, oratione, et studio,
et legibus nitimur, eam quidem multiplicari, per
sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam, incorruptam,
et sine obitu matrem nostrorum sceptrorum.
In pace vero et concordia, quae circa Deum est, pios
populos perseverantes, acceptabiles pro nostro imperio
supplicationes offerre, cum sanctissimis archiepiscopis,
et Dei cultoribus clericis, et archimandritis.
Magno enim Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo
ex sancta Virgine Dei genitrice Maria incarnato
et nato, ex concordia glorificationem atque culturam
laudante, pariterque suscipiente, hostium quidem generationes
conterentur, omnes autem inclinabunt,
post Deum, suam potestati nostrae cervicem: pax
autem et bona quae ex ea sunt, aeris temperantia, et
fructuum ubertas, sed et alia hominibus utilia largientur.
Cum sic ergo immaculata fides, et nos, et Romanam
servet rempublicam, supplicationes nobis
oblatae sunt a Deo amantissimis archimandritis, et
eremitis, et aliis reverendis viris, supplicantibus unitatem
sanctissimae Ecclesiae, ut copulentur membra
membris, quae Bonitatis inimicus, ex longis retro temporibus,

separare conatus est, sciens quia adversus
unitum Ecclesiae corpus exercendo bella devincitur;
et ex hoc evenisse generationes innumeras in tantis
annis vita privatas, alias quidem lavacro regenerationis
fraudatas obiisse, alias sacra communione nequaquam
participantes ad discessum inevitabilem hominum
fuisse deductas, necesque praesumptas decies
millies, et sanguinum redundantia pollutam, non solum
terram, sed etiam ipsum aerem.
Haec quis non optet ad bona transformare? propterea
cognoscere nos studuimus, quia et nos, et
ubique sanctissimae orthodoxorum Ecclesiae, alterum
symbolum, aut mathema, aut terminum fidei, aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.