PL 68, col. 1025

pariter ad Antiochenum Calendionem per magistria- A Acacio imperatoris nomen inseribente, et ab ipsis num Ello destinatum, nulte aut præ negligentia aut consilio ad Acacium missæ sunt: idque ipse contem- plui vertens, concitavit turbas, que totam Ecelesiam 1115Cre vexarunt.
Bernardinus Ferrarius, lib. n de Antiq. Eccles. epist. cap. 6, videtur timide assentiri Baronio seri- benti litteras ejusmodi a summis pontificibus missas, eam ob rem synodicas nominari, quia darentur e syn- odis in quibus ordinarentur; propendeique eo po- tius, ut inde nomen accipere opinetur, quod vel ſidem in precedentibus ho compositam continerent,
vel accepta in synodis prælegi deberent. Verum ejus- modi sive timiditatem minuere, sive opinionem con- vellere, debuit constans consuetudo, quam miror viro erudito non rediisse in memoriam, cum omnibus hi- storiis litterisque ejusmodi consignata sit.
Neque enim ordinabantur summi pontiſices, nisi in synodis, unde I ter dabantur ad alios episcopos. Synodicas porro sypius in plurali numero quam in singulari leges, non quod litterarum nomen subaudiatur, sed quod gemine scriberentur, unge a pontilice, a!ter a syno- do, ut nempe pontiſex ſidei suæ rationem redderet, el communionem mutuam daret ac aceiperet; syno-
dus ut adderet auctoritalem pontiſieis litteris, et con- sensionem Ecclesiz testaretur. Quasi opportunus episcopatui non esse.] Duas vide- tur aſſerre causas cur Joannes idoneus nog esset qui fieret episcopus, sed diſſicile est intelligere primam, si modo differat a secunda; quid enim est, « traclave- rit exire de ecclesia, » nisi forte, quod ad hæreticos
transire tunc voluisse videri potuerit, cum Timotheo £ua({(eret Dioscori nomen in sacra diptycha reſerre ? hec enim communio cum hæretico nonnulla est de- ſectio ab Ecclesia : quid si molitus sit, cum legatione Timothei fungeretur, Alexandrina Ecclesia in qua militabat relicta, ad aliam transire, velut ad Constan- tinopolitanam ? Indignus enim olim visus est clericus
regimine Ecclesiæ, quam contempsisset præ alia. Alteram longe probab.iliorem rationem tangit mox Liberatus, quam Evagrius, lib. in, cap. 12, ex La- charia rhetore exponit in hc verba : (Joannes pres- byter, cui augusti templi divi Joannis Baptiste et precursoris Domini administratio commissa ſuit, quorumdam impulsus consilio Consltantiuopolim ve- nit, imperatorem precaturus, ut si ſorte episcopus
Alexandriz migraret e vita, sibi liceret antistitem, quem vellet, civibus illius civitatis nominare : qui quidem, ut Zacharias memorat, episcopatum pro se ambire ab imperatore deprehensus est; et cum se jurejurando obstrinxisset, se nunquam sedem episco- palem Alexandrinam petiturum, domum revertitur : quapropter Zeno eum post mortem Timothei episco- pum creandum decrevit, quem clerus et laicorum
multitudo deligerent. Non longo tempore post, mor- tuo Timotheo, Joannes, data pecunizz summa, quem- admodum ab eodem Zacharia traditum est, et jure- jurando, quod imperatori dederat, neglecto, Alexan- drinorum eligitur episcopus : qua re coguita, imperator JT) illum Alexandria exigendum mandat.
» Suscipere Dioscorum. | Id ſacinoris Timotheus suasu Joannis commisit, quo pacem haberet cum populo Dioscori incredibiliter studioso, sed ſacti pœnuitens veniam poposcit a Summo pontiſice Simplicio, ut con- stat ex epistola 11 Simplicii, quæ est ad Acacium Conslantinopolitanum.
Imperatori presentavit.] Fuit in more positum ut urbis regiæ antisles venientes aliunde episcopos, eliam legatos sedis apostolice, in conspectum prin- cipis adduceret, quod docet Hormisdas pontiſex in ijustructione suis ad Anastasium legatis data.
Fieret henoticon.] De henotico, hoc est, decreto unionis, paucis hc aceipe. 1. Habetur Grzce apud Evagrium, lib. in, cap. 12. 2. Versio qua usus est Liberatus hominis est nescientis Latinitatem, et sensum ubique passim pervertentis.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.