PL 68, col. 1026

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

qui cum illo erant, pro Petro deferentes apices imperiales,
et quidem Petrus inthronizatur ab omnibus:
fit quod scriptum est ab imperatore, ut consentientes
susciperet eos qui erant a parte Timothei catholici.
Joannes autem Talaia ejectus de sede Alexandrina,
propter Petrum Moggum, profectus est Antiochiam,
ut videret Ellum magistrum: cui cum narrasset quae
sibi evenerant, ejus consilio ingressus est ad Calendionem
Antiochenum patriarcham. Et sumptis ab eo
intercessionis synodicis litteris, Romanum pontificem Simplicium
appellavit, sicut beatus fecit Athanasius.
Et suasit scribere pro se Acacio Constantinopolitano
episcopo: et quidem ad hoc Simplicius praeparati
animi et voluntatis fuit.
Acacius vero, susceptis epistolis Simplicii, rescripsit

eis quia Joannem quidem Alexandriae ignoraret
episcopum, Petrum vero Moggum suscepisset in
communionem, in Zenonis principis unitivo, et quod
hoc contra ejus gessisset sententiam, propter unitatem
Ecclesiarum, principis jussione.
Simplicius vero suscipiens hujusmodi litteras, contristatur
adversus Acacium, eique rescribit quod non
bene fecerit, contra sententiam apostolicae sedis, ad
communionem haereticum hominem suscipiens; oportebat
enim communi decreto damnatum, tanquam
adulterum, communi concilio a damnatione liberari:
ad haec autem, quia non sufficeret Petro confiteri
communicatorem se esse Ecclesiae catholicae secundum
edictum, sed oporteret eum, secundum terminum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.