PL 68, col. 1027

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

Chalcedonensis concilii, et secundum epistolam
papae Leonis, Ecclesiae amplecti communionem. Unum
ergo duorum necessario agere deberet, aut suadere
Petro pure suscipere terminum synodi, aut removere
se ab ejus communione.
Sed cum ad Acacium haec scripta venissent, et deliberaret
quid eum oporteret rescribere, papa Simplicius
defunctus est, et ordinatur Felix Romanae
praesul Ecclesiae.
Joannes vero Talaia habens episcopi dignitatem
remansit Romae, cui papa Nolanam dedit Ecclesiam,
quae est in Campaniae regione, in qua plurimos residens
annos, in pace defunctus est.
Igitur Petrus Moggus ab abbate Amone et Joanne
episcopo Magileos, et ab abbatibus monachorum inferioris

Aegypti bella passus, et seditione ei in Caesarea
basilica, ut dicitur, facta, anathematizavit synodum
Chalcedonensem, et tomum papae Leonis; et
haec fecit, cum jam scripsisset Acacio et Simplicio,
quia communicator eorum esset et sanctae synodi.
Et his ita gestis, abscesserunt quidam a Petri communione,
et Romam venientes nuntiaverunt papae
Romano: unde rescriptum est Acacio, et obedire
noluit.
Addidit Acacius, quod de alio Petro Antiocheno
haeretico scripserat, Petrum apud Constantinopolim
monasterium gubernasse, et hoc propter crimina derelicto,
Antiochiam refugisse, ubi pulso Martyrio
episcopo, per vilissimum populum et haereticum, sedem
illius occupasset; continuoque damnatum ab

episcopis, et Leonis imperio Oasim deportatum: qui
fugiens rediisse dicitur Constantinopolim, et dedisse
fidem se per vilissimas turbas nihil audere, sed (sicut
superius dictum est) Basilisci temporibus a Timotheo
illo damnato, qui Constantinopolim venerat,
Antiochiam missus est episcopatum tenere.
Quo facto idem Petrus Joannem ordinat Apamenis
episcopum, a quibus non receptus rediit Antiochiam,
et Petrum episcopatus sui pellit auctorem, et invadit
ejus Ecclesiam, cum quo simul damnatus est.
Iterum Acacius direxit Romam litteras, petens ab
apostolica sede ut si ad eamdem forte confugerint,
ne ipso quidem digni habeantur aspectu; et si jam indulgentiam
aliquam impetrassent, irritam esse debere.
Quid multa? Acacius ipsum Joannem, quem cum
Petro damnaverat, Tyriorum misit Ecclesiae praesidere.
Sed et Petrum Alexandrinum, anathematizantem
synodum Chalcedonensem et tomum papae Leonis,
qui, sublato nomine Proterii et Timothei catholici
de diptychis, Dioscori et Timothei Aeluri nomina
scripsit: qui ejusdem Timothei catholici corpus de
terra levavit, et foras projecit, qui inter episcopos
catholicos sepultus fuerat: miris eum laudibus prosecutus
est Acacius, de quo se tanta crimina antea
meminerat retulisse.
Et cum per quinque annos saepius fuisset admonitus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.