PL 68, col. 1046
Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J
Et post haec misit imperator Pelagium diaconum
et apocrisiarium primae sedis Romanae Antiochiam
cum sacris suis, quibus praecepit ut cum Euphraemio
ejusdem urbis episcopo, et Petrus Hierosolymita,
et Hypatius Ephesinus venirent Gazam, et
Paulo episcopo pallium auferrent, eumque deponerent.
Pelagius ergo profectus Antiochiam, et inde
Hierosolymam, cum memoratis patriarchis et aliquantis
epis opis venit Gazam. Et auferentes Paulo
pallium deposuerunt eum, et ordinaverunt pro illo
Zoilum, quem postea apud Constantinopolim imperator
deposuit, et Apollinarem ordinavit, qui nunc est
praesulipsius Alexandrinae Ecclesiae.
Sed redeunte Pelagio Constantinopolim, monachi
quidam ab Hierosolymis, per quos Pelagius in
Gazam transitum habuit, venerunt cum eo ad comitatum,
portantes capitula de libris Origenis excerpta,
volentes agere apud imperatorem, ut Origenes damnaretur
cum illis capitulis.
Igitur Pelagius aemulus existens Theodoro Caesareae
Cappadociae episcopo, volens ei nocere eo quod
esset Origenis defensor, una cum Menna archiepiscopo
Constantinopolitano, flagitabat a principe ut
juberet fieri, quod illi monachi supplicabant, ut Origenes
damnaretur, ipsaque capitula talia docentia.
Annuit imperator facillime, gaudens se de talibus
causis judicium ferre: jubente eo dictata est in Origenem
et illa capitula anathematis damnatio, quam subscripserunt,
una cum Menna archiepiscopo, episcopi
apud Constantinopolim reperti.
Deinde directa est Vigilio Romano episcopo, Zoilo
Alexandrino, Euphraemio Antiocheno, et Petro Hierosolymitano,
quibus eam accipientibus et subscribentibus,
Origenes damnatus est mortuus, qui vivens
olim fuerat ante damnatus.
CAPUT XXIV. De Pelagio et Theodoro.
Et reserato aditu adversariis Ecclesiae, ut mortuus
damnaretur, Theodorus Caesareae Cappadociae episcopus
dilectus, et familiaris principum, secta Acephalus,
Origenis autem defensor acerrimus, et Pelagio
aemulus, cognoscens Origenem fuisse damnatum,
dolore damnationis ejus, ad Ecclesiae conturbationem,
damnationem molitus est in Theodorum
Mopsuestenum; eo quod Theodorus multa opuscula
edidisset contra Origenem, exosusque et accusabilis
haberetur ab Origenistis; et maxime quod synodus
Chalcedonensis, sicut probatur, laudes ejus susceperit