PL 68, col. 16

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

erudiri volentibus necessaria judicasti, excusantemque
me diu usque ad defensionis impudentiam
compulisti: unde in duos brevissimos libellos regularia
haec instituta collegi, addens ipsius dictionis
(quantum potui) utilem formam, ut velut discipulis
interrogantibus et magistro respondente, breviter singula
et perlucide dicerentur. Et ne aliqua confusio per
antiquariorum (ut assolet) negligentiam proveniret,
Magistro Μ Graecam litteram, Discipulis vero Δ praeposui,
ut ex peregrinis characteribus, et quibus Latina
scriptura non utitur, error omnis penitus auferatur.
Sunt alia illius viri praeclara monimenta:
Nam et beati Pauli ad Romanos Epistolam audivi
subtilius (ut arbitror) exponentem: quam ego ex
ejus ore, ne memoria laberetur, excepi; sed curarum

negotiorumque spinae, ne quid agro dominico
fructificemus, impediunt. Sufficit haec una temeritas,
quod divino gazophylacio ex paupertate confessa,
duo haec audeo minuta jactare. Sunt qui talentis
onerent unde egentibus prorogetur: qui virtutum
gemmas, aurum vitae, argentum scientiae, divinis
possint offerre sacrariis. Mihi nihil amplius duobus
suppetit his minutis [(Luc. XXI, 2)] , et ipsis ab alio
commodatis. Verum enimvero multum mihi de evangelico
examinatore polliceor: quia licet alii ex pretiosissimis
pretiosa, ex plurimis valent plura largiri,
ego tamen quia totum dedi, plus obtuli. Vale.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM.

historica est, aut prophetica, aut proverbialis, aut
simpliciter docens.
CAPUT III. De historia.
D. Historia quid est? M. Praeteritarum rerum
praesentiumve narratio. D. In quibus libris divina
continetur historia? M. In septemdecim: Gen. 1,
Exod. 1, Levit. 1, Num. 1, Deuter. 1, Jesu Nave 1,
Judicum 1, Ruth 1, Regum secundum nos 4, secundum
Hebraeos 2, Evangeliorum 4, secundum Matthaeum,
secundum Marcum, secundum Lucam, secundum
Joannem, Actuum apostolorum 1. D. Nulli

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.