PL 68, col. 15
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
Sancto ac beatissimo episcopo Primasio Junilius
salutem.
Scis ipse, venerabilis Pater Primasi, quia vitae
meae et propositi conscius, sicut divinae legis me
studium habere non denego, ita doctorem dicere
non praesumo; illud propheticum metuens: Peccatori
autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et
assumis testamentum meum per os tuum [(Psal. XLIX,
16)]
? Sed dum te inter alios reverendissimos coepiscopos
tuos usque ad Constantinopolim peregrinae
provinciae coegisset utilitas, ex civitatis affectu in
notitiam colloquiumque pervenimus. Tu autem more
illo tuo nihil ante quaesisti, quam si quis esset inter
Graecos, qui divinorum librorum studio intelligentiaque
flagraret. Ad haec ego respondi, vidisse me
quemdam Paulum nomine, Persam genere, qui in
Syrorum schola in Nisibi urbe est edoctus, ubi divina
lex per magistros publicos, sicut apud nos in mundanis
studiis grammatica et rhetorica, ordine ac regulariter
traditur. Tunc diu quaesitus, si quid ex ejus
dictis haberem, dixi quod legissem regulas quasdam
quibus ille discipulorum animos, divinarum Scripturarum
superficie instructos, prius quam expositionis
profunda patefaceret, solebat imbuere; ut ipsarum
interim causarum quae in divina lege versantur, intentionem
ordinemque cognoscerent: ne sparsim et
turbulente, sed regulariter singula discerent. Haec
tu, Pater, nescio qua ratione omnibus Christianis
D. In quot primas partes legis divinae scientia dividitur? M.
In duas: quarum una ad ipsam superficiem
dictionis proprie pertinet; alia in rebus est
quas ipsa Scriptura nos edocet.
CAPUT II. Quae pertinent ad superficiem Scripturarum.
D. Ad ipsam superficiem dictionis proprie pertinentia
quot sunt? M. Quinque. D. Quae? M. Species
dictionis, auctoritas, conscriptor, modus, ordo. D.
Species dictionis quot sunt? M. Quatuor. Nam aut