PL 68, col. 18
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
sunt talia. D. Quare addidimus: Ex divina inspiratione?
M. Quia illi qui aut daemonum instinctu, aut
aliis modis latentia dicunt, licet prophetae dici possunt,
tamen inter divinarum Scripturarum non numerantur
auctores. D. In quibus libris prophetia suscipitur? M.
In septemdecim: Psalmorum CL lib. 1,
Osee lib. 1, Isaiae lib. 1, Joel lib. 1, Amos lib. 1,
Abdiae lib. 1, Jonae lib. 1, Michaeae lib. 1, Nahum lib.
1, Sophoniae lib. 1, Habacuc lib. 1, Jeremiae lib. 1,
Ezechiel lib. 1, Daniel lib. 1, Aggaei lib. 1, Zachariae
lib. 1, Malachiae lib. 1. Caeterum de Joannis Apocalypsi
apud Orientales admodum dubitatur. D. Nulla
in his libris alia species invenitur? M. Accedunt
caetera; sed non principaliter, nisi ad probationem
prophetiae: sicut in Isaia cap. VII, XXXI, XXXVII,
Achaz et Ezechiae regum velut quaedam refertur historia;
sed prophetiae intentio est, non gesta contexere,
sed praedictorum exitum comprobare. Jeremias
cum dicit: Terra, terra, audi verbum Domini [(Jer.
XXII, 29)]
, terram, proverbialiter, habitantes in ea
homines nuncupat. Et cum Isaias dicit: Non tale jejunium
elegi, dicit Dominus: sed solve omnem nodum
iniquitatis [(Isa. LVIII, 6)]
, etc., velut simpliciter docet,
sed ut prophetico spiritu jussus haec praedicat. D.
Quid prophetiae commune cum caeteris? M. Habet
commune cum Proverbiis quod utraque superficie
difficilia sunt, sed pleraque intellectu non ardua.
CAPUT V. De Proverbiis.
D. Quae est proverbialis species? M. Quaedam figurata
locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in
praesenti commonens tempore. D. In quibus haec libris
accipitur? M. In duobus: Salomonis Proverbiorum
lib. 1, et Jesu filii Sirach lib. 1.
D. Nullus alius liber huic speciei subditur? M.
Adjungunt quidam librum qui vocatur Sapientiae,
et Cantica canticorum. D. Acciduntne his libris aliae
species? M. Sola simplex doctrina accidit, sed non
principaliter, nisi ad explanationem vel commendationem
Proverbiorum: ut, Initium sapientiae timor
Domini [(Prov. I, 7; IX, 10)]
.
D. Quid Proverbiis commune cum caeteris? M.
Habet cum prophetia commune, quod superficie difficilis
videtur, cum intellectu plerumque non sit. D.
Quid habet proverbialis species proprium? M.
Quod ei neque historia, neque prophetia miscentur;
et sola est quae ita intelligitur, ut quodammodo verborum
superficies auferatur. D. Quare in hoc tantum
licitum nobis est, non textum Scripturae ipsius
considerare, sed sensum, cum in caeteris tribus ita
allegorias mysticas admittamus, ut narrationis fidem
praesentare necesse sit? M. Quia si voluerimus proverbialem
speciem ubique allegoriam sic recipere,
ut narrationis veritas infirmetur, locum damus inimicis,
prout voluerint, divinos libros interpretandi. D.
Quot modis in divina lege allegoria cognoscitur?