PL 68, col. 19

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

M.
Quatuor: aut secundum translationem vel metaphoram,
ut est: Iratus est Dominus, et descendit [(Exod. IV, 14)]
,
et similia quae ad insinuandas causas
ex humanis moribus transferuntur ad Deum; aut
secundum imaginationem vel hypotyposin, ut est in
Evangelio: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in
Jericho [(Luc. X, 30)]
; et rursus parabola vineae atque
agricolarum [(Matth. XX, XXI)] . Ordo enim eorum quae
gerebantur a Christo, velut imagine personae et negotii
alterius refertur impletus. Aut secundum comparationem
vel similitudinem, sicut dicit: Simile est
regnum coelorum grano sinapis [(Luc. XIII, 19)]
, etc.
Non enim narratio, sicut in superiore exemplo contexitur,
sed causarum solummodo comparantur effectus.
Aut secundum proverbialem modum, ut est:
Bibe aquam de tuis vasis, et de cisterna tua, et de tuis
puteis
[(Prov. V, 15)]
, cum velit Scriptura innuere,
carnalem concupiscentiam intra licentiam conjugii
refrenandam.
CAPUT VI. De simplici doctrina.
D. Quae est simplex doctrina? M. Qua, de fide
aut de moribus in praesenti tempore simpliciter docemur.
D. Quare hoc nomen accepit? M. Quia omnis
quidem Scriptura aliquid docet, sed sub aliis speciebus
quas supra diximus; sub quibus aliud etiam
agitur. Haec autem neque historiam texit, neque

prophetiam, neque proverbialiter loquitur; sed tantummodo
simpliciter docet. D. Qui libri ad simplicem
doctrinam pertinent? M. Canonici sexdecim; id
est, Eccles. lib. I. Et Epist. Pauli Apostoli ad Rom.
1, ad Corinth. 2, ad Gal. 1, ad Ephes. 1, ad Philip. 1,
ad Coloss. 1, ad Thessal. 2, ad Timoth. 2, ad Titum
1, ad Philem. 1, ad Heb. 1; Beati Petri ad
Gentes 1, et Beati Joannis prima. D. Nulli alii Libri
ad simplicem doctrinam pertinent? M. Adjungunt
quamplurimi quinque alias quae Apostolorum Canonicae
nuncupantur: id est, Jacobi 1, Petri secundam,
Judae unam, Joannis duas. D. Nulla in his Libris
alia species invenitur? M. Accedunt caeterae, sed
non principaliter, nisi ad probationem doctrinae.
Nam cum dicit Apostolus: Et dum venissem Troadem,
in Evangelio Christi ostium mihi apertum est
[(II Cor. II, 12)] ;
et ubi Petro dicitur in faciem restitisse,
velut historiam videtur texere. Rursus cum
dicit: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus,
sed non omnes immutabimur [(I Cor. XV,
51)]
, prophetae opus aggreditur. Cum ait: Cretenses
semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri [(Tit. I,
12)]
, proverbialibus utitur verbis: omnia tamen ad
doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur. D.
Quid commune cum caeteris speciebus simplex doctrina
habet? M. Habet cum historia commune, quod
utraque, superficie faciles videntur, cum sint inspectione
aut intellectu plerumque difficiles.
CAPUT VII De auctoritate Scripturarum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.