PL 68, col. 21
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
. Aut operationem,
ut scriptum est: Secundum operationem
potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo,
suscitans eum a mortuis, et sedere faciens ad dexteram
suam [(Ephes. I, 19, 20)]
. Aut collationem ejus
ad creaturas, ut est: Regi autem saeculorum incorrupto, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula
saeculorum
[(I Tim. I, 17)]
.
CAPUT XIII. De significationibus divinae essentiae.
D. Quot modis divina significatur essentia? M.
Duobus; principaliter et consequenter. D. Principaliter
quibus verbis? M. Octo. Dicitur enim, aut
Deus, aut Dominus, aut simul, Dominus Deus; aut
Adonai, aut Sabaoth, aut Heli, aut Heloi; aut, Est.
D. Nihil aliud quam Deum haec verba significant? M.
Duo tantum nonnunquam et de aliis abusive dicuntur;
Deus et Dominus, teste Paulo: Quoniam dii multi et
domini multi [(I Cor. VIII, 5)]
. Et: Dii estis et filii
Excelsi omnes [(Isa. IX, 6)]
. Reliqua vero sex nunquam
nisi de Deo dicuntur. D. Quid de Deo haec
verba significant? M. Non quid est, sed quia est:
quid enim sit Deus, comprehendi non potest. D.
Quibus modis Deus consequenter significatur? M.
Cum personas, aut operationem, aut collationem
ejus ad creaturas Scriptura exponit. Nam et cum
nominat Patrem, licet primus auditus generantem
significet, consequenter tamen intelligimus Deum:
similiter et quando nominat Filium vel Spiritum
sanctum. Et cum dicit, omnipotens, licet operationem
ejus primus sermo denuntiet, consequenter
tamen intelligimus Deum. Et cum dicit invisibilem,
licet eum qui videri a mortalibus nequeat, principaliter
sonet, et ex collatione nostra id quod non sumus
ei qui nos fecit assignet, consequenter tamen
intelligimus Deum.
CAPUT XIV. De significationibus Trinitatis.
D. Quot modis Personas sive substantias divinitatis