PL 68, col. 22
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
Scriptura significat? M. Similiter duobus:
Principaliter et consequenter. Principaliter, ut cum
dicitur, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Consequenter,
per ea quibus significatur essentia, aut operatio,
aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico, Deus,
quod ad essentiam; et cum dico omnipotens, quod ad
operationem pertinet, dico. Et cum dico, immutabilis,
quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet
aliud primus auditus sentiat, tamen Patrem et Filium
et Spiritum sanctum vel simul, vel singulos,
consequenter Deum intelligo.
CAPUT XV. Quot modis Pater significatur.
D. Quot modis Pater significatur? M. Patris nomine
unam personam intelligis, sed non uno modo:
ad Filium enim proprie dicitur, ad creaturam communiter:
ibi naturae veritate, hic gratiae bonitate. D.
Hoc uno modo Pater significatur? M. Principaliter
hoc. Nam consequenter et ex his quae essentiam
deitatis, aut operationem, aut collationem ad creaturas
quolibet modo significant. Insuper et ex Filii
vocabulo consequenter intelligitur Pater; et sancti
Spiritus nomine, ipse scilicet Pater cujus est Spiritus,
subintelligitur. D. In ipsa Trinitate, nulli alii
personae vocabulum Patris adscribitur? M. Legitur
de Filio dictum: Pater futuri saeculi [(Psalm. LXXXI
6)]
; sed hoc secundum carnem dictum est, et non
proprie et significative: ut ostenderetur ipse causa
et genitor beatitudinis nostrae; in quo per carnis
resurrectionem humana natura futuram vitam et
sperare incipit et sumere.
CAPUT XVI. Quot modis Filius significetur.
D. Quot modis loquitur Scriptura de Filio? M.
Quinque. Nam velut sola nonnunquam deitas ejus
significatur, et consequenter intelligitur carnis assumptio,
ut est: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris [(Joan. I, 18)]
.
Nonnunquam vero solus homo ab
eo susceptus, et deitas consequenter, ut est: Novissime
locutus est nobis in Filio [(Hebr. I, 1, 2)]
. Nonnunquam
simul utrumque, ut est: Hoc sentite in
vobis quod et in Christo Jesu; qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens
[(Philip. II, 5, 7)] .
Nonnunquam et ad corpus videntur
dicta, quae ad deitatem sunt principaliter referenda,
ut est: Filius hominis quidem in coelo [(Joan. III,
13)]
. Rursus divinitati nonnunquam videntur adscripta
quae specialiter referuntur ad carnem, ut est: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent
[(I Cor. II, 8)]
.
D. Quare his quinque modis
loquitur Scriptura de Filio? M. Distincte quidem
ideo secundum naturas loquitur, ut inconfusas eorum
proprietates ostendat; communiter, ideo ut
asserat unitatem. Alternat vero humana divinis et